Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.8. De intestatorum successione]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 20 -


[4.8. De intestatorum successione] – 1. Intestati dicuntur, qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati decederent, abruperunt, vel ii quorum hereditas repudiata est, cuiusve condicio defecerit. 2. Sine iure praetorio factum testamentum obiecta doli exceptione obtinebit. 2a. Quorum testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati decedunt, sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt. 3. Intestatorum hereditas lege duodecim tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis et aliquando quoque gentilibus deferebatur. Sane consanguinei, quos lex non apprehenderat, interpretatione prudentium primum inter agnatos locum acceperunt. 4. Sui heredes sunt hi: primo loco filius filia in potestate patris constituti: nec interest, adoptivi sint an naturales et secundum legem Iuliam Papiamve quaesiti: modo maneant in potestate. 5. Qui sui heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut furiosi aut infantes et peregrinantes: quibus bonorum possessionis propter praetoriam actionem non erat necessaria. 6. In suis heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium continuatur, ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius, nisi forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si resipuerit, et pupillus, si adoleverit, abstinere possint. 7. Post mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur. 8. Post filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes neptes pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu post filium descendentes, si nullus parentum impedimento ipsis in avi potestate vel proavi familia remanserit: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate fuerunt ipsi, ordine successionis obsistunt. 9. Filii si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur, ad intestati patris successionem cum fratris filiis vocantur. Quibus in patris sui partem venientibus hereditas in stirpes, non in capita dividitur, ita ut unus filius et plures nepotes singulos semisses habeant. Idemque evenit, si avo ex duobus filiis impari numero nepotes successerint. 10. Ex filia nepotes sui heredes non sunt: in avi enim materni potestate alienam familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt. 11. Eo tempore suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum decessisse: quod ex eventum deficientis condicionis et ortu nepotis, qui vivo avo post mortem patris natus est, definiri potest. 12. Quem filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione, sicut ipse pater, obtinere non potest. Adoptivus tamen nec quasi cognatus bonorum possessionem eius petere potest. 13. Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei obtinent. Agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem sexum descendentes, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio. 14. Inter agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus et agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo. 15. Consanguinei sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore:


- 21 -


adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt. 16. Soror iure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem admittitur. 17. Consanguineis non exsistentibus agnatis defertur hereditas, prout quis alterum gradu praecesserit: quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur. 18. Si sint fratres defuncti et fratris filii vel nepotes fratre non exsistente, filius fratris nepoti praefertur. 19. Sed si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas. 20. Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur: idque iure civili voconiana ratione videtur effectum. Ceterum lex duodecim tabularum nulla discretione sexus cognatos admittit. 21. In hereditate legitima successioni locus non est. Et ideo fratre decedente, antequam adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non potest, quia omissa successio proximiori defertur. 22. Ab hostibus captus neque sui neque legitimi heredis ius amittit postliminio reversus. Quod et circa eos, qui in insulam deportantur vel servi poenae effecti sunt, placuit observari, si per omnia in integrum indulgentia principali restituantur. 23. Pro herede gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus usurpare: et ideo pro herede gerere videtur, qui fundorum hereditariorum culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis rebusve aliis utitur. 24. Ex pluribus heredibus isdemque legitimis si qui omiserint hereditatem vel in adeundo aliqua ratione fuerint impediti, his qui adierunt vel eorum heredibus omittentium portiones adcrescunt. Quod in herede instituto eum qui acceperat substitutum evenire non poterit: diversa enim causa est scripti et legitimi.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License