Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.12. De manumissionibus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 22 -


[4.12. De manumissionibus] – 1. Servum communem unus ex dominis manumittendo Latinum facere non potest nec magis quam civem Romanum: cuius portio eo casu, quo, si proprius esset, ad civitatem Romanam perveniret, socio adcrescit. 2. Mutus et surdus servum vindicta liberare non possunt: inter amicos tamen et per epistulam manumittere non prohibentur. Ut autem ad iustam libertatem pervenire possit, condicione venditionis excipi potest. 3. Tormentis apud praesidem subiectus et de nulla culpa confessus ad iustam libertatem perduci potest. 4. Fideicommissa libertas data facto heredis non mutatur, si servum, quem manumittere iussus est, vinxerit. 5. Communem servum unus ex sociis vinciendo futurae libertati non nocebit: inter pares enim sententia clementior severiori praefertur: et certe humanae rationis est favere miserioribus, prope et innocentes dicere, quos absolute nocentes pronuntiare non possunt. 6. Debitor creditorve servum pignoris vinciendo dediticium facere non possunt: alter enim sine altero causam pignoris deteriorem facere non potest. 7. Servus furiosi domini vel pupilli iussu vinctus dediticiorum numero non efficitur, quia neque furiosus neque pupillus exacti consilii capax est. 8. Non tantum si ipse dominus vinciat, nocet libertati, sed et si vinciri iubeat aut vincentis procuratoris actorisve factum comprobet. Quod si, antequam sciret vinctum, solutionis eius causas approbaverit, libertati futurae vincula non nocebunt. 9. Caeco curator dari non potest, quia ipse sibi procuratorem instituere potest.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License