Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.14. Ad legem Fufiam Caniniam]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 22 -


[4.14. Ad legem Fufiam Caniniam] – 1. Nominatim servi testamento manumitti secundum legem fufiam possunt. Nominatim autem manumittere intellegitur hoc modo stichus liber esto. Cum autem opsonatorem, vel qui ex ancilla illa nascetur, liberum esse volo, ex Orfitiano senatus consulto perinde libertas competit, ac si nominatim data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de


- 23 -


  significatione nominum mutat: nisi forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc enim nomen adiugendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur. 2. Codicillis testamento confirmatis datae libertates cum his quae tabulis testamenti datae sunt concurrunt, et sine antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur, quia ex testamento utraeque confirmantur. 3. Quotiens numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur. Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex maiori numero servorum manumitti non licet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License