Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.5a. De effectu sententiarum et finibus litium]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 25 -


[5.5a. De effectu sententiarum et finibus litium] – 1. Res iudicatae videntur ab his, qui imperium potestatemque habent vel qui ex auctoritate eorum inter partes dantur, itemque a magistratibus municipalibus usque ad summam, qua ius dicere possunt, itemque ab his, qui ab imperatore extra ordinem petuntur. Ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam non facit: sed si poena inter eos promissum sit, poena re in iudicium deducta ex stipulatu peti potest. 2. Confessi debitores pro iudicatis habentur, ideoque ex die confessionis tempora solutioni praestituta computantur. 3. Confiteri quis in iudico non tantum sua voce, sed et litteris et quocumque modo potest: convinci autem non nisi scriptura aut testibus potest. 4. Eorum, qui debito confessi sunt, pignora capi et distrahi possunt. 5. Ea, quae altera parte absente decernuntur, vim rerum iudicatarum non obtinent. 5a. De unoquoque negotio praesentibus omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter praesentes tenet. 5b. Qui apud fiscum causam defendere saepius conventi neglexerint, rebus iudicatis subiciendi sunt. Quod eo apparet, si saepe conventi praesentiam suam facere noluerint. 6. Trinis litteris vel edictis aut uno pro omnibus dato aut trina denuntiatione conventus nisi ad iudicem, ad quem sibi denuntiatum est aut cuius litteris vel edicto conventus est, venerit, quasi in contumacem dicta sententia auctoritatem rerum iudicatarum obtinet: quin immo nec appellari ab ea potest. 6a. Ab ea sententia, quae adversus contumaces lata est, neque appellari necque in duplum revocari potest. 7. Confessionem suam reus in duplum revocare non potest. 8. Res olim iudicata post longum silentium in iudicium deduci non potest nec eo nomine in duplum revocari. Longum autem tempus exemplo longae praescriptionis decennii inter praesentes, inter absentes vicennii computatur. 9. In causa capitali absens nemo damnatur neque absens per alium accusare aut accusari potest. 10. Falsis instrumentis religione iudicis circumducta, si iam dicta sententia prius de crimine admisso constiterit, eius causae instauratio iure deposcitur. 11. Ratio calculi saepius se patitur supputari atque ideo potest quocumque tempore retractari, si non longo tempore evanescat.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License