Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.11. De donationibus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 27 -


[5.11. De donationibus] – 1. Species extra dotem a matre in honorem nuptiarum praesente filia genero traditae donationem perfecisse videntur. 2. Probatio traditae vel non traditae possessionis non tam in iure quam in facto consistit: ideoque sufficit ad probationem, si rem corporaliter teneant. 3. Pater si filio familias aliquid donaverit et in ea voluntate perseverans decesserit, morte patris donatio convalescit. 4. Cum unius rei in duos donatio confertur, potior est ille, cui res tradita est: nec interest, posterior is an prior acceperit, et exceptae nec ne personae sint. 5. Invitus donator de evictione rei donatae promittere non cogitur, nec eo nomine, si promiserit, oneratur, quia lucrativae rei possessor ab evictionis actione ipsa iuris ratione depellitur. 5a. Si pater emancipati filii nomine donationis animo pecuniam feneravit eamque filius stpulatus est, ipso iure perfectam donationem ambigi non potest. 6. Ei, qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit, in infinitum donare non prohibetur ( si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est), quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License