Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.12. De iure fisci et populi]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 27 -


[5.12. De iure fisci et populi] – 1a. In fraudem fisci non solum per donationem sed quocumque modo res alienatae revocantur. Idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus fraus punitur. 1b. Bona eorum, qui in custodia vel in vinculis vel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, sive testato sive intestato decesserunt. 1c. Eius bona, qui sibi mortem conscivit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. 1. Eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem conscivit et manus intulit, fisco vindicantur. Quod si id taedio vitae aut pudore aeris alieni vel valetudinis alicuius impatientia admisit,


- 28 -


non inquietabuntur, sed ordinariae successioni relinquuntur. 1d. A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit. Sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit. 2. Ei etiam velut indigno aufertur hereditas qui adfinem vel cognatum, cui ipse ab intestato successurus erat, testamentum facere prohibuit aut ne iure subsisteret operam dedit. 2a. Portiones quoque eorum fisco vindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes vel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti vindictam convenit. 3. Si pater vel dominus id testamentum, quo filius eius vel servus heredes instituti sunt aut legatum acceperunt, falsum redarguant nec obtineant, fisco locus est. 4. Aetati eius, qui accusat testamentum, si non obtineat, succurri solet in id quod ita amisit: maxime si tutoris aut curatoris consilio actio instituta sit. 4a. Minor viginti quinque annis omissam allegationem per in integrum restitutionis auxilium repetere potest. 5. In ea provincia, ex qua quis originem ducit, officium fiscale administrare prohibetur, ne aut gratiosus aut calumniosus apud suos esse videatur. 6. Quotiens sine auctoritate iudicati officiales alicuius bona occupant vel describunt vel sub observatione esse faciunt, adito procuratore iniuria submovetur et rei huius auctores ad praefectos praetorio puniendi mittuntur. 7. Litem in perniciem privatorum fisco donari non oportet nec ab eodem donatam suscipi. 8. Imperatorem litis causa heredem institui invidiosum est: nec enim calumniandi facultatem ex principali maiestate capi oportet. 9. Ex nuda pollicitatione nulla actio nascitur: ideoque eius bona, qui se heredem imperatorem facturum esse iactaverat, a fisco occupare non possunt. 9a. Ex imperfecto testamento legata vel fideicommissa imperatorem vindicare inverecundum est: decet enim tantae maiestati eas servare leges, quibus ipse solutus esse videtur. 9b. Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est. 10. Privilegium fisci est inter omnes creditores primum locum retinere. 11. Quicumque a fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conveniendus est, et ita, si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam vim iustae petitionis in iudicio obtinere non convenit. 12. Eius bona, qui falsam monetam percussisse dicitur, fisco vindicantur. Quod si servi ignorante domino id fecisse dicantur, ipsi quidem summo supplicio adficiuntur, domino tamen nihil aufertur, quia peiorem domini causam servi facere, nisi forte scierit, omnino non possunt. 13. Ex his bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta vel chirographa, acta etiam ad ius privatorum pertinentia restitui postulantibus convenit. 14. Neque instrumenta neque acta a quoquam adversus fiscum edi oportet. 15. Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, adversus se vel rem publicam his actis ne utatur: de quo cavere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat. 16. Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito his uti liceat, eaque manu commentariensis adnotanda sunt. Quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit. 17. Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur. 18. Qui pro alio a fisco conventus debitum exsolvit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo solvit: in quo etiam adiuvari per officium solet. 19. Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. Cuius rei aestimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres, menses, in minoribus vero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est. 20. Si principalis rei bona ad fiscum devoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis accesserint. 21. Si plus servatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur. 22. Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam vendere vel olivae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum convenitur. 23. Minoribus viginti quinque annis neque fundus neque vectigalia locanda sunt, ne adversus ea beneficio aetatis utantur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License