Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.16. De servorum quaestionibus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 29 -


[5.16. De servorum quaestionibus] – 1. Servum de facto in se interrogari posse ratio aequitatis ostendit: nec enim obesse ei debet, qui per servum aliquid sine cautione commodat vel deponit. 2. Iudex tutelaris itemque centumviri, si aliter de rebus hereditariis vel de fide generis instrui non possunt, poterunt de servis hereditariis habere quaestionem. 3. Servi alieni in alterius caput non nisi singuli torqueri possunt. Et hoc invito domino non est permittendum, nisi delator, cuius interest quod intendit probare, pretia eorum quanti dominus taxaverit inferre sit paratus, vel certe deterioris facti servi subire taxationem. 4. Servo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: nec enim oportet in rebus dubiis salutem dominorum servorum arbitrio committi. 5. Servi in caput domini neque a praeside neque a procuratore, neque in pecuniariis quam in capitalibus causis interrogari possunt. 6. Communis servus in caput alterius ex dominis torqueri non potest. 7. Qui servum ideo comparavit, ne in se torqueretur, restituto pretio poterit interrogari. 8. Servus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest. 8a. Servus nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est. 8b. Sane quotiens quaeritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri. 9. Si servus ad hoc fuerit manumissus, ne torqueatur, quaestio de eo nihilo minus haberi potest. 10. Quaestioni eius latronis, quem quis obtulit, cum de eo confitetur, fidem accommodari non convenit: nisi id forte velandae conscientiae suae gratia, quam cum reo habuit, fecisse doceatur. 11. Neque accusator per alium accusare neque reus per alium defendi potest, nisi ingratum libertum patronus accuset aut rei absentia defendatur. 11a. ... Alii propter suspicionem calumniae, ut illi qui falsum testimonium subornati dixerunt. 12. Si pecunia data iudici reus absolutus esse dicatur idque in eum fuerit comprobatum, ea poena damnatur, qua reus damnari potuisset. 13. In convictum reum, suive torqueri possit sive non possit, pro modo admissi sceleris statuendum est. 14. Reis suis edere crimina accusatores cogendi sunt: scire enim oportet, quibus sint criminibus responsuri. 15. Cogniturum de criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus opprimantur: quamvis defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiae. 16. Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari. 17. In pecuniariis


- 30 -


causis omnibus dilatio singulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusatori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License