Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Primus
    • [1.3. De procuratoribus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 2 -


[1.3. De procuratoribus] – 1. Mandari potest procuratio praesenti et nudis verbis et per litteras et per nuntium et apud acta praesidis et magistratus. 2. Procurator aut ad litem aut ad omne negotium aut ad partem negotii aut ad res administrandas datur. 3. Voluntarius procurator, qui se negotiis alienis offert, rem ratam dominum habiturum cavere debet. 4. Cum quo agitur suo nomine, si in rem actio est, pro praede litis et vindiciarum adversario satisdare cogitur aut iudicatum solvi ...... Si in personam sit actio, ........... in rem pro praede litis et vindiciarum .............................. 5. Actoris procurator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur. 6. Procurator antequam ........... accipere iudicium ............... 7. Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum desiderante adversario satisdare cogendus est, quia nemo in re aliena idoneus est sine satisdatione. 8. Si satis non det procurator absentis, actio ei absentis nomine non datur. 9. Actoris procurator non in rem suam datus propter impensas quas in litem fecit potest desiderare, ut sibi ex iudicatione satis fiat, si dominus litis solvendo non sit. 10. Absens reus causas absentiae per procuratorem reddere potest.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License