Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Primus
    • [1.13a. De iudicato]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 4 -


[1.13a. De iudicato] – 1a. Eum, pro quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. Item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen cogitur. 1. Qui exhibiturum se aliquem iudicio caverat, mortuo eo pro quo caverat periculo cautionis liberatur. 1b. Acta apud se habita, si partes consentiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi vel negotium vel lis terminata est. 1c. De amplianda vel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est statuendum. 1d. Contra indefensos minores tutorem vel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est. 1e. Contra pupillum indefensum eumque qui rei publicae causa abest vel minorem viginti quinque annis propositum peremptorium nihil momenti habet. 1f. Is, qui ad maius auditorium vocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non videtur. 1g. Bonis venditis excipiuntur concubina et liberi naturales. 1h. Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus praefertur. 2. Filius familias iussu patris manumittere potest, matris non potest. 3. In eum, qui album raserit corruperit sustulerit mutaverit quidve aliud propositum edicendi causa turbaverit, extra ordinem punitur. 4. Si id quod emptum est neque tradatur neque mancipetur, venditor cogi potest, ut tradat aut mancipet. 5. Deteriorem servum facit, qui fugam suaserit et qui furtum, et qui mores eius corpusve corruperit. 6. Qui ancillam alienam virginem immaturam corruperit, poena legis aquiliae tenebitur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License