Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Primus
    • [1.18. De familiae herciscundae]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 5 -


[1.18. De familiae herciscundae] – 1. Arbiter familiae herciscundae plus quam semel dari non potest: et ideo de his, quae divisa eo iudicio non sunt, communi dividundo arbiter postulatus partietur. 2. De omnibus rebus hereditariis iudex cognoscere debet et celebrata divisione in semel de omnibus pronuntiet. 3. Iudici familiae herciscundae convenit, ut ea, quae quis ex communi accepit, aut ipsa aut aestimationem eorum repraesentet, ut inter coheredes dividi possint. 4. Iudex familiae herciscundae nec inter paucos coheredes, sed inter omnes dandus est: alioquin inutiliter datur. 5. Omnes res, quae sociorum sunt, communi dividundo iudicio inter eos separantur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License