Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.1. De rebus creditis et de iureiurando]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 6 -


Liber Secundus

[2.1. De rebus creditis et de iureiurando] – 1a. Praesidis provinciae officiales, quia perpetui sunt, mutuam pecuniam dare et fenebrem exercere possunt. 1b. Praeses provinciae mutuam pecuniam fenebrem sumere non prohibetur. 1. In pecuniariis causis si alter ex litigatoribus iusiurandum deferat, audiendus est: hoc enim et compendio litium et aequitatis ratione provisum est. 2. Deferre iusiurandum prior actor potest: contrarium autem de calumnia iusiurandum reo competit. 3. Si, reus cum iurare velit, actor illi necessitatem iurisiurandi remisit et hoc liquido appareat, actio in eum non datur. 4. Heredi eius cum quo contractum est iusiurandum deferri non potest, quoniam contractum ignorare potest. 5. Si qui de debito quocumque modo confessus docetur, ex ea re actio creditori non datur, sed ad solutionem compellitur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License