Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.7. Ad legem Rhodiam]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 7 -


[2.7. Ad legem Rhodiam] – 1. Levandae navis gratia iactus cum mercium factus est, omnium intributione sarciatur, quod pro omnibus iactum est. 2. Nave vel arbore vi tempestatis amissa vectores ad contributionem tenentur, nisi ipsis arborem salutis causa eruentibus navis salva sit. 3. Iactu navis levata si perierit, extractis aliorum per urinatores mercibus eius quoque rationem haberi placuit, qui merces salva nave iactavit. 4. Levandae navis gratia merces in scapham transiectas atque ideo amissas intributione earum quae in navi salvae sunt refici convenit: nave autem perdita conservatae cum mercibus scaphae ratio non habetur. 5. Collatio intributionis ob iactum salva nave fieri debet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License