Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.11. Ad senatus consultum Velleianum]
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 7 -


[2.11. Ad senatus consultum Velleianum] – 1. In omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis intercedere mulieres prohibentur. 2. Mulier, quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit, ad beneficium senatus consulti non pertinet. 3. Si decipiendi animo, vel cum sciret se non teneri, mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. 4. Procurator si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License