Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • XXIV (XXV).
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV (XXV).
181 Substantiae unitae intellectibiles non sunt generatae ex re alia. Omnis substantia stans per essentiam suam est non generata ex re alia.

182 Quod si aliquis dicat: possibile est ut sit generata ex re alia, procul dubio est substantia illa diminuta, indigens ult compleat eam illud ex quo generatur.

183 Et signigficatio illius est generatio ipsa.

184 Quod est quia generatio non est nisi via ex diminutione ad complementum. Nam, si invenitur res non indigens in generatione sui, scilicet in sua forma et sua formatione, re alia nisi se et est ipsa causa formationis suae et sui complementi, est completa, integra semper.

185 Et non fit causa formationis suae et sui complementi nisi propter realtionem suam ad causam suam semper. Illa ergo comparatio est formatio eius et ipsius complementum simul.

186 Iam ergo manifestum est quod omnis substantia stans per essentiam suam non est generata ex re alia.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License