EPISTOLA PRIMA
I. Scio ego,
quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi aut imperatori,
postremo cuiquam mortali, cuius opes in excelso sunt: quippe quum et illis
consultorum copiae adsint; neque de futuro quisquam satis callidus satisque
prudens sit. Quinetiam saepe prava magis, quam bona consilia prospere eveniunt:
quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat.
Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda
multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem
multi malis artibus adepti erant; sed etiam uti rempublicam domi, militiaeque,
quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque mihi multa
cum animo agitanti consilium fuit, famam, modestiamque meam post tuam
dignitatem habere, et cuius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo
gloria accederit. Idque non temere, aut fortuna tua decrevi, sed quia in te,
praeter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in
advorsis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per deos immortales illa res
clarior est, quod et prius defessi sint homines laudando atque admirando
munificentiam tuam, quam tu faciendo quae gloria digna essent.
|