Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Sallustius Crispus
Epistulae ad Caesarem

IntraText CT - Text

  • EPISTOLA PRIMA
    • II.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Equidem mihi decretum est, nihil ego, quae visa sunt, de republica tibi scripsi, quia mihi consilium et ingenium meum amplius aequo probaretur sed inter labores militiae, interque proelia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis.  Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contra advorsum consulem beneficia populi retineas, indigna virtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui iam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem romanam ex gravi servitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tua; quin accipe tu ea, quae dicam de summa republica, quae profecto aut tu vera invenies, aut certe haud procul a vero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License