V. In duas partes ego civitatem divisam
arbitror, sicut a maioribus accepi, in Patres, et plebem. Antea in Patribus
summa auctoritas erat, vis multo maxuma in plebe. Itaque saepius in civitate
secessio fuit; semperque nobilitatis opes deminutae sunt, et ius populi
amplificatum. Sed plebes eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges
erat; neque divitiis, aut superbia, sed bona fama factisque fortibus nobilis
ignobilem anteibat: humillumus quisque in armis, aut militia, nullius honestae
rei egens, satis sibi, satisque patriae erat. Sed, ubi eos paullatim expulsos
agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; coepere alienas
opes petere, libertatem suam cum republica venalem habere. Ita paullatim
populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est: et,
pro communi imperio, privatim sibi quisque servitutem peperit. Haec igitur
multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias
dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad
capessendum rempublicam. Ceterum, additis novis civibus, magna me spes tenet,
fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe quum illis libertatis
retinendae, tum his servitutis amittendae cura orietur. Hos ego censeo,
permixtos cum veteribus novos in coloniis constituas: ita et res militaris
opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere
desinet.
|