VI. Sed non inscius, neque imprudens sum, quum
ea res agetur, quae saevitia, quaeve tempestates hominum nobilium futurae sint;
quum indignabuntur omnia, funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem
imponi, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi unius munere multitudo
ingens in civitatem pervenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum
facinus in se admittere, qui incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi
bonum publicum etiam privatim usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae,
atque ignaviae duco. Marco Livio Druso
semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro nobilitate: neque ullam
rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent. Sed homines
factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt, per
unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare, videlicet et sibi
quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco Livio Druso iuxta, ac
de se, existumaverunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur,
contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt. Quo tibi, imperator,
maiore cura fideque, amici et multa praesidia paranda sunt.
|