IX. Sed, quid
ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque animi vis in
consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. Quid ille
audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii Domitii
magna vis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat: lingua vana,
manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant, inhonestissuma?
Unius tamen Marci Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno.
Parantur haec disciplina Graecorum; sed virtus, vigilantia, labos, apud Graecos
nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne
eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissumi
nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti.
Lucius Postumius, et Marcus Favonius, mihi videntur quasi magnae navis
supervacua onera esse: ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid advorsi coortum
est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt. Nunc, quoniam,
sicut mihi videor, de plebe renovanda, corrigendaque disserui, de senatu, quae
tibi agenda videntur, dicam.
|