XI.
Quod si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus
opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari
gratiam omnium difficile est (quippe quum illis maiorum virtus partam
reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque
insititia sit); sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque
alterius potentia carior erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et
ignavis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales.
Quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi
victi, recipiunt.
Igitur duabus rebus confirmari posse
senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui
erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine, et praesidii plus,
et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii
privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reipublicae
consiliis adfuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia
distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoris quos additamenta factionis habent,
quaecumque libuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit,
facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur;
hae illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea
crudelissume imperitabant.
|