XII. Forsitan, imperator, perfectis litteris
desideres, quem numerum senatorum fieri placeat; quoque modo in multa et varia
officia distribuantur; et quoniam iudicia primae classis mittenda putem, quae
descriptio, qui numerus in quoque genere futurus sit.
Eam hi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius
laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse: si hoc
itinere uti decreveris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum
prudens, maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi
bona fama eveniet. Se me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quam
primum respublica adiuvetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te
oro, hortorque, ne clarissumus imperator, gallica gente subacta, populi romani
summum atque invictum imperium tabescere vetustate, ac per summam discordiam
dilabi, patiaris.
Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies, curam animi sedaverit,
quin insomniis exercitus, furibundus, atque amens alienata mente feraris.
Namque mihi pro vero constat, omnium mortalium vitam divino numine invisi;
neque bonum, neque malum facinus cuiusquam pro nihilo haberi: sed ex natura,
diversa praemia bonos, malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus
cuique animus ex conscientia spem praebet.
|