XIII. Quod si tecum patria, atque parentes
possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimos
fortissumi viri, in optuma urbe decus, praesidiumque nobis, hostibus terrorem:
quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul
tradidimus, patriam maxuma in terris; domum familiamque in patria clarissumam;
praeterea bonas artes, honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis et
praemia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum
facinus, petimus; sed uti libertatem eversam restituas: qua re patrata,
profecto per gentes omnes fama virtutuis tuae volitabit. Namque hac tempestate,
tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis
viris fortibus aequalis est: si vero urbem amplissumo nomine, ex maxumo
imperio, prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior, in
terris fuerit? Quippe si morbo iam, aut fato huic imperio secus accidat; cui
dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes, oriantur? Quod si
tibi bona lubido fuerit, patriae, parentibus gratificandi; postero tempore,
republica restituta, super omnis mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita
clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae
cessit, demtis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit."
Quae mihi utilia factu visa sunt, quaeque
tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos
immortalis obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae
prospere eveniat.
|