EPISTOLA SECUNDA
I. Pro vero
antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare, item alia, quae per
mortalis avide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant, quasi per
lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit, id verum
esse, quod in carminibus Appius ait, « Fabrum esse suae quemque fortunae:"
atque in te maxume, qui tantum alios praetergressus es, uti prius defessi sint
homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum uti
fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet, ne incuria
deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit: et,
quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet,
formidatur. Id evenit, quia plerique rerum potentes perverse consulunt: et eo
se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere.
At contra id eniti decet; quum ipse bonus, atque strenuus sis, uti quam optumis
imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur.
Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere. Bellum
aliorum pace mollius gessisti: ad hoc victores pradam petunt, victi cives sunt.
Inter has difficultates evadendum est tibi: atque in posterum firmanda
respublica non armis modo, neque advorsum hostes; sed, quod multo maius,
multoque asperius est, bonis pacis artibus.
Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc vocat: quam quisque optuma
potest, ut dicat. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam
composueris, ita alia omnia futura.
|