Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
III. Igitur, quoniam tibi victori de bello
atque pace agitandum est, hoc tu civiliter deponas, illa ut quam iustissuma et
diuturna sit; de te ipso primum, quia compositurus es, quod optumum factu est,
existuma. Equidem
ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque
quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam
vitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque advorsus, neque ab
tergo, aut lateribus tutus sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui
benignitate et clementia imperium temperavere, his laeta et candida omnia
visa, etiam hostes aequiores quam aliis cives. An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |