V. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui
agitatis; primum id, quaeso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita,
bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existumo: quoniam
orta omnia intereunt, qua tempestate urbi romanae fatum excidii adventarit,
cives cum civibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi, aut
nationi praedae futuros: aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes
conglobatae, movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt
concordiae bona, et discordiae mala expellenda.
Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad vetera
instituta revocans, quae, iam pridem corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si
suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut
homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis
rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam virtutem, et magnitudinem animi,
pudorem, atque modestiam pro socordia aestument. Ergo animus ferox, prava via
ingressus, ubi consueta non subpetunt, fertur accensus in socios modo, modo in
cives; movet composita, et res novas veteribus adquirit.
Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera,
atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et
magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicae, ostendere.
|