VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in
principio futura sit, praesertim iis qui se in victoria licentius liberiusque,
quam arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini
consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia
artesque iuventuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi
concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii
sustentant: nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit?
Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi
potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas,
aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed
uti pravas artes, malasque lubidines, ab iuventute prohibeas.
Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur;
retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem, concordiamque
stabilivisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium
cum mox futuro malo concesseris.
|