Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
IV. Lucius Sulla, cui omnia in victoria lege
belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partes suas muniri intellegebat;
tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio quam metu retinere maluit. At
hercule nunc cum Catone, Lucio Domitio, ceterisque eiusdem factionis,
quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adolescentes, sicuti
hostiae, mactati sunt: quum interea importunissuma genera hominum tot miserorum
civium sanguine satiari nequiverunt: non orbi liberi, non parentes exacta
aetate, non gemitus virorum, luctus mulierum, immanem eorum animum inflexit,
qui, acerbius in dies male faciundo ac dicundo, dignitate alios, alios civitate
eversum irent. Nam quid ego de te dicam, cuius contumeliam homines ignavissumi vita sua commutare volunt? Scilicet neque illis tantae voluptati est (tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto moerori tua dignitas: quin optatius habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi romani imperium maxumum ex magno fieri. Quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. Mihi quidem quae mens subpetit, eloqui non dubitabo: ceterum tui erit ingenii probare, quae vera atque utilia factu putes. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |