Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
II. Sed iam, quo melius faciliusque constituas,
paucis, quae me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine
claro, magnis opibus, avido potentiae, maiore fortuna, quam sapientia: quem
sequuti sunt pauci, per suam iniuriam tibi inimici; item quos adfinitas, aut alia
necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si
pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo volgi,
more magis quam iudicio, post alius alium, quasi prudentiorem, sequuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicut hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus maius otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |