Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
IV. An
illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam
increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non
armatos, neque in praelio belli iure, sed post ea supplices per summum scelus
interfectos: plebem romanam in villa publica, pecoris modo, conscissam? Heu!
Quam illa occulta civium funera, et repentinae caedes in parentum, aut
liberorum sinum, fuga mulierum et puerorum, vastatio domorum, ante partam a te
victoriam omnia saeva atque crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et
scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio iniuria fierent; neque
receptam, sed captam a te rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis
confectis, optumos et veterrumos omnium, advorsum fratres parentesque ac
liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales ventri, atque
profundae lubidini sumtus quaererent; atque essent obprobria victoriae, quorum
flagitiis commacularetur honorum laus. Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales voluptates sine dedecore attigerit. De bello satis dictum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |