Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in
principio futura sit, praesertim iis qui se in victoria licentius liberiusque,
quam arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini
consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia
artesque iuventuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi
concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii
sustentant: nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit? Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas, aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab iuventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem, concordiamque stabilivisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |