Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent,
maxume fretus est, negotii magnitudine: et quia tibi terrae et maria simul
omnia componenda sunt; quippe res parvas tantum ingenium adtingere nequit:
magnae curae magna merces est. Igitur provideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus, neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris. Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi viri magnitudinem invenissent; quae res populos, nationesve, magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque victores divitas contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens, non adsentando, neque concupita praebendo, perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |