Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistulae ad Caesarem IntraText CT - Text |
|
|
VIII. Nam domum aut villam exstruere, eamque
signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet,
visendum efficere; id est, non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio
esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto
quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio obpressere,
nequicquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti volunt: nam
imprudentia pleraque et se praecipitant. Verum
haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque
magistratibus, neque alia vulgo cupiunda venalia erunt.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |