Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Apologi ed elogi IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
Argumenta libri decimi.
Bubo: Cives aliquos in re publica etsi improbos alendos tamen. Nebule: Neque contra superbos fastu et contumacia contendendum. Pervicacia: Sed tempori cedendum. Templum: Semper enim fastum et pompam fuisse pestiferam. Lacus: Iccirco ornandi sui gratia res novas in re publica non querendas, sed ferendas patrie priscas consuetudines utcumque ille sint. Lupus: In rebusque agendis fortune facilitate et successibus minime confidendum, quo in quempiam iniuriam inferas. Aranea: Fieri enim interdum ut contra pusillos et abiectos suscepte inimicitie ultimum in discrimen atque exitium quemvis amplissimum et prepotentem adducant.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |