Cum omnium generum alites, ut de sua re publica in
commune consulerent, in montem Olimpum convenisset. Bubo ales rerum antiquarum studiosissimus, quod
supercilio et gestu omnique corporis habitu plane philosophus putabatur,
cunctis attentissime in eum intuentibus, in medium babuit contionem, mea quidem
sententia haud inelegantem, qua quidem, ut eiusdem veluti commentaria recitem,
aiebat superis meritas gratias agere se, ubi tantam intueretur multitudinem
cupidissimam audiendi ea que pro communi utilitate a se per omnem etatem suam
multis essent vigiliis exquisita. Namque se adinvenisse aliquid, quod cum
attente audiverint, palam intelligent quonam pacto mutuis beneficiis inter
diversas aves perennis amicitia et honestissimum ocium pulcherrime servari
possit. Sed esse quidem ad eam rem opus, in primis, lege qua improbi et
contumaces coherceantur, probis vero bene vivendi ratio et modus prestetur. Dehinc multa de vi legis percommode
disseruit, ac primum illud commune apud eos, qui de hisce rebus disputant,
retulit. Orbem terrarum, et que in orbe sunt omnia, quam rectissime ipsa nature
legeagi, contraque neque publicum neque privatum inveniri quippiam, quod sine
lege possit diutius persistere. Itaque legem prorsus esse necessariam
affirmabat. Neque iccirco audiendos si qui fortassis flagitiosi et insolentes
contra surgerent, qui quidem quo impunius absque lege vivere affectant, eo
legem difficilem et gravem dicunt. Probis profecto legem esse
gratissimam.
Post hec quamnam rogaret legem protulit: "Alitibus,
quibus falcate ungues et rostrum aduncum est, ut solo ruspare et escam desumere
nequeant, cetere aves alimentum prebento". Hic iterum atque iterum obtestabatur ut quantas hec secum lex utilitates
afferret diligenter attenderent. Iuravitque per magnos deos a bonis omnibus,
quibus cum de lege roganda antequam ad dicendum venerat contulisset, legem
eandem mirum in modum approbari. Ac rogavit quisnam esset, qui non plane
intelligeret omnibus mortalibus minime parem a natura vim et facultatem esse
contributam. Ergo suam cuique non omnino dementi sortem ita ferendam esse, ut
continuo meminerit commutatione officiorum necessitati satisfieri oportere. Hic
multa de liberalitate disseruit: gigni amicitias liberalitate, excrescere
amicitias beneficiis, gratiamque et benivolentiam civium adipisci munificentia,
denique natura duce omnibus usque adeo gratos liberales esse, ut a notis atque
ignotis diligantur palamque laudibus extollantur. Deinceps disputavit quam
maxime impium et prope contra naturam illud omnes deputasse debeant: si cuius
rei plane quis abundet, eius tibi indigenti non fecerit copiam. Potentiam
quidem et imperia, ab his qui forti et generoso animo prediti sunt, non eandem
affectari ut quempiam ledant, sed ut quam multos beneficiis et munificientia
sibi adiungant. Regum iccirco munus ita quempiam obsequio iuvare, ut tibi
ingentes debeat gratias, quas procul dubio habebunt hi qui vite subsidia a
liberalissimis suscipient. Ex qua re firmum et eternum inter eos qui acceperint
atque eos qui contulerint beneficia vinculum necessitudinis futurum
pollicebatur. Maxime id quidem ubi perspicuum erit, alios perenni
liberalitate in dies multorum animos ad integram amicitiam fovendam illicere,
alios vero in bene de se merentes prompto et memori animo esse deditissimos. Et
sanum inveniri neminem, qui cum intelligat quantum amicitie debeatur, non idem
det operam ne cui ingratus videatur. Accedere preterea quod ad virtutem non
mediocriter conferat habere paratum quasi emulum, quocum certes officiis et
benivolentia, a quove summa tua cum laude gratissimos fructus liceat expectare.
Itaque de commodis legis latissime disseruit, ut nihil
locis suis defuerit, quo legem honestam, facilem, utilem ac denique approbandam
esse edoceret. Iamque omnis plebea
multitudo, maximeque corvi et cornices, palam assentiri ceperant, verum pavo,
anates, coturnix et huiusmodi proceres, auro et gemmis nitentes, quod animo
essent et fastu tumidiores, egre hanc rem ferre, anatique iccirco, avium
loquacissime, dissuadende legis munus dedere. Ea vero, aliis indicto silentio,
a maioribus et his qui virtute et bene merendo claram de se famam posterisque
suis ocium et tranquillitatem reliquissent, exordium dicendi fecit, horumque
dicta et facta summis laudibus extulit. Tum contra vituperandos esse asseruit
eos, qui maiorum optimorum et prudentissimorum disciplinam aspernarentur. Quo
quidem in genere arguebat esse eum, qui non contentus moribus et institutis
patriis novas et inusitatas vivendi fraudes afferret. Hanc nimirum tritam
patere viam seditiosis et captiosis omnibus ad novas et capitales res
constituendas, ut, quod armis et vi perficere sibi in animum induxerunt, id
legis adminiculo et imperitorum suffragio adoriantur. Quare cavendum
quidem esse, per deos immortales, ne, cum ocium assequi putes, libertatem, qua
una re dulcissima in rerum natura dulcius et carius inveniri nihil potest,
amittas. Deque iure libertatis tuendo quam longam hic orationem habuit.
Rogavitque quinam tam acres et vehementes possent reperiri uspiam inimici, qui
pro tuenda libertate, etiam ipsi infimi et plane humiles plebei, armis et
omnibus viribus non obsistendum acclamarent. Iccirco cavendum esse, ne quam rem
armatus fortassis et fortissimus hostis palam certans non diminueret, eandem
quasi per insidias levissimus et gnavissimus aliquis sua loquacitate eripiat.
Denique animadvertendum inquit, quam sit longe a libertate id negocii
suscepisse, quod invito tamen tibi per edictum agendum sit. Atque liberis quidem
populis leges tantum probandas affirmavit, que suum cuique servent, raptorumque
iniurias prohibeant; eas tum demum leges penitus abolendas, si adsint, que
liberis tuis rem sudore et periculis parctam, tibi libertatem a diis elargitam,
universis vero industriam bene degende vite magistram eripiant. Enim fore profecto neminem quin malit inertem vel
egenam quidem vitam ducere, quam ociosis et supinis ingeniis obsequi et
subservire. Hocque loco nullas obticuit industrie laudes. Divitias quidem,
nervum rerum publicarum, accumulari industria; paucos industrios persepe cuncte
multitudini in ultimis casibus opem et salutem attulisse. Bene moratam et bene
constitutam rem publicam, non tam industriis summas gratias, quam ociosis
capitale odium debere. Quin vero expellendos atque e regione exterminandos
omnes ociosos, quo et ipsi penas lese rei publice dedant et ceteris malorum
morum labem non immisceant. Post hec egregie disseruit quanta ocio
scelera gignantur. Itaque eo
pervenit oratio, ut Bubonis legem nullis nisi desidiosis et ignavis, aut
improbis et nequissimis, posse placere ostenderet. Qui quidem, quod industria
sibi victum suppeditare nequeant, fugiunt, aut quod infinitam animi cupiditatem
et fastu pertumidum pectus nequeant pro libidine complere, eam ob rem aliorum
innocentum fortunis et calamitate publica sibi ipsis quoquo pacto satisfacere
enituntur. Itaque huiusmodi legem maxime pernitiosam omnibus probis videri
adiuravit. Quod si quis tamen usque adeo vehecors inveniretur, ut sua servitute
cuipiam sese gratum quam libertatis cupidum videri mallet, eum sane, quoad ita
statueret rerum suarum et obsequii prodigum posse ita esse ut sibi turpem
susciperet conditionem, ceteris vero sua impudentia necessitatem serviendi non
imponeret.
Longumque esset
hic referre quantas et quam pernitiosas in dies futuras discordias enumeraret,
si pro libidine non modo famescentibus, verum etiam plane lascivientibus et
omnino supinis copiosam et exuberantem escam non prebuerint: neque defuturos
qui graviora et duriora posthac audeant exposcere, ni forte libertatem contra
ociosissimos et petulantissimos tueantur. Iam vero hac oratione animos
audientium vehementer ad libertatis rationem habendam impulerat; tamen, quod
superiori oratione Bubo plurimum eloquentia potuerat, multitudini anceps et
ambigua erat animis altercatio. Quam rem ex vultibus obticentis multitudinis
conspicientes proceres, certatim singulos alitum ordines obeuntes, quibus
quisque poterat argumentis legem dissuadebat atque inter ambulandum his verbis
utebantur: Bubonem non obscure delirare, qui quidem ut sese philosophum
ostentaret, et aliquid excogitasse videretur, in tanto prestantissimorum cetu
unus ad declamandum temere accessisset raucaque voce inanem atque admodum
ieiunam et insipidam orationem recitasset. Enim preter id quod pallenti vultu
et gravibus oculis ad ultimam deformitatem exhibuisset, eum nihil quod
philosophantis dici possit attulisse, ac in eius quidem omni reliqua vita rem
nullam philosophis persimilem reperiri, nisi quod solitudine dura in desertis theatris
tristique umbra delectetur. Musica quidem, qua unica re perdiscenda
integras noctes pervigilet, quave egregie se valere profiteatur, in eadem tamen
perdiscenda multo esse, ut videre licet, ineptissimum. Tum orabant ut eius
ipsius avis morosos gestus conspectarent ac aspicerent qualem perferret
supercilium, ac si omnes ad unum usque superos atque inferos deos de roganda
lege consuluisset.
Bubo aures et oculos, ut ea que passim de se dicebantur
intelligeret, huc atque illuc versus in partes omnes intendebat, de seque eos
haberi sermones tam ridiculos tamque varios admirabatur. Cuius vultus et gestus aves intuentes in tantum
cachinnum erecte sunt, ut ad irridendam bestiam circum propius omnes
advolarent. Quam rem, ubi aquila, accipiter et huiusmodi alites per ludum agi
intellexissent, confestim in unum ad consulendum convenere ac, sententiis
rogatis, constituere bello id sibi, quod pace ac lege nequeant, constituendum.
Exque eo in hunc usque diem eternam adversus proceres inimicitiam gessere.
Hoc apologo
velim id ipsum in urbibus evenire intelligas: ut adsint nonnulli, quos
commodius sit obsequio quam capitis periculo alere.
|