Proxima superiori patrum nostrorum etate, Italia, non
pro vetere maiorum more ex delectu civium, sed conducto milite et peregrinis
armis uti consueverat. Hoc, ni fallor, prudenti consilio, quod mercennaria et
ignobilia capita furori armorum obiectare, quam civium periculo et discrimine
fortunam belli experiri, commodius ducerent. Fortassis etiam illud cavebant: ne
arma latinus miles sumeret, quibus ad patrie pernitiem postea abuteretur. Ut
evenit quidem. Nam cum hostis assiduus spe victorie et prede cupiditate pacatos
et quietos intra Italiam opulentissimos populos vexaret, et ob id iuventus
Italie sensim esset armorum studiis excitata, ut est ferox et ad imperandum
nata gens itala, repente pene innumerabiles bellorum duces passim tota Italia
excrevere, tantis animis prediti et tanta rerum gestarum gloria elati, ut eorum
quisque, non iam ad victoriam et triumphos, sed in primis ad regnum spectet, et
vicisse parum ducat, ni eos ipsos quos superarit eosdem legibus auspiciisque suis
pro arbitrio regat. Hac de re, cum illi imperare et libere civitateshomini
nemini servire pulcherrimum ducant, et illi pro nanciscendo imperio, isti pro
tuenda libertate nihil a se esse pretermissum velint, tanti utrimque tumultus
exorti sunt, ut nedum homines, verum etiam superi ipsi in maximam eius rei
admirationem verterentur. Iccirco a Iove optimo maximo, cui ocium et
tranquillitas mortalium sempiterne fuit cordi, deorum interpres Mercurius
demissus est, ut quid tanti ubique per Italiam apparatus belli vellent
sciscitaretur. Sumptis talaribus, deus in montem Alpim delapsus constitit eo in
loco unde et Galliam et Etruriam spectaret, atque illic talaria ponere et
formam dei ceperat exuere, ut intra cetus mortalium sese decentius
accommodaret. At extemplo presto sibi affuere Nebule et, corona facta, deum
consalutavere perfamiliariter; nam illis Mercurius in rebus agendis plurimum
uti consueverat.
"Etenim certe, tum inquit Mercurius, attemperate
advenistis; me quidem, ni fallor, labore hoc quo animo suspensus veneram
levabitis. Atque vos, queso, que interdiu noctuque urbibus superincumbitis, cum
facile id potestis novisse, dicite quid rei est quod tantum hinc mortales atque
hinc armorum agitent?". Tum Nubes: "Etenim, Mercuri, inquiunt, ut rem
tenes, Plutoni filia est puella quedam diis uti opinor ipsis non ignota, cui
nomen Ambitio, forma singulari, ut eam ingenui plerique adolescentes iuvenesque
patritii non pauci vehementer appetant. Sed cum ea lasciva et petulca est
adolescentula, sectatorumque copia in maiorem modum gaudet omnibusque, quoad in
se sit, queque de se optent pollicetur - ex quo fit ut, qui amore flagrant, in
ea observanda omni opera, cura, studio, diligentiaque advigilent, rivaliumque
spes atque expectationes, quoquo pacto id queant, interpellent atque
frustrentur - hinc inter eos simultates, odia rixeque exorte, studisque partium
eo res adducta ut, explicato agmime et instructa acie, contendendum sibi fore
instituerint".
Re intellecta Mercurius: "O iccirco pestem mortalium
feminam, a qua semper iurgia, discordie, dissidia omnisque publicarum
privatarumque rerum calamitas manarit". Atque dum interea sese ut ad Iovem
rediret accingeret, num quidnam Nubes de se velint rogavit. Tum Nubes:
"Expectato nobis isthuc quidem dixti, Mercuri, nobis, inquiunt. Nam pro
tua in nos benivolentia, ut speramus, iustissimam, piissimam, minimeque
difficilem causam pro nobis suscipere non recusabis. Idque ut agas, et precamur et obtestamur. In
causa hec sunt. Nosti, Mercuri, quam non penitus simus ignobiles. Nam, seu
Tellure seu Iunone matre orte, patre sine controversia Phebo esse nos
procreatas hominem qui ignoret arbitramur fore neminem. Que nostra sit vita
pacata et modesta, non est ut tibi rem notissimam impresentiarum referamus.
Quid igitur? annon iniuria est, ignes sedem Ethnam regemque Vulcanum habent,
aque maximos et multiplices sinus complent lateque Neptuno rege volutantur,
venti non speluncis quidem suis Neptunoque rege contenti sunt, quominus toto
ethere, mari, montibus ac denique toto orbe terrarum lasciviant? nos autem
innocue, in omnique officio constantes, non rege honestamur, non legibus sumus
munite; quin immo, rem durissimam, semper extorres et profuge agitamur, ut
numquam in loco consistere, numquam in ocio conquiescere liceat. Semperne umbram fovebimus lachrimis? Nos rorem et alimenta seminibus, pomis ut
efflorescant atque mitescant congerimus, quibus et victime deorum et mortales
homines, delitie superum, pascantur. Venti flores decussant, aque illuvionibus
herbescentem agrum prosternunt; ignes adultam segetem populantur. Sed non est
ut te prudentissimum, quem ut ad Iovem redeas properare intelligimus, prolixius
commonefaciendo detineamus. Unum est quod te iterum oremus, ut hanc apud Iovem
salutis dignitatisque nostre causam suscipias, id quidem, si honestam et tua in
nos pietate non indignam iudicabis. Ac tibi quidem persuadeas volumus, Mercuri,
nobis posse dari optatius abs te nihil quam ut vel maxime te interprete hanc
iustam et superis factu facilem gratiam assequamur. Cupimus rege
honestari et quasi a longo exilio donari patria, ut aliquando per ocium
sanctissime ac religiosissime deos colere possimus. Nullum neque considendi
locum neque regem, modo honestum, recusamus. Hoc, Mercuri, si per te, uti
speramus, ex sententia impetrarimus, senties profecto et memores et longe
gratissimas tuo beneficio iuvasse".
Tum Mercurius: "Cupio quidem, inquit, vobis esse
honori et commodo, sed vestrum est consilium videre ne in ea re prestetne
Mercurium apud superos Nubium oratorem, quam Iovis consultorem adesse. Quam ob
rem ita censeo: legatos vestros ad Iovem mittendos; his ego deorum senatum
honorifice cogendum curabo". Placuit iccirco legatos una cum Mercurio ad
Iovem proficisci. Quorum oratione et postulatis Iuppiter nonnihil frontem
compressisse referunt. Cumque cogitabundus parumper obmutuisset, legatos Nubium
ad se missos his responsis fecit; placere diis ut Nubes et rege et regno quoad
velint gaudeant. Verum quo ea in re commodius absque ullius offensione Nubium
desideriis satisfaciat, superis aptum et dignissimum regem eligendi curam
ordinibus Nubium delegasse. Que cum ita sint, in comitium coeant edicit, ea spe
ut persuasum habeant regi renuntiato neque sedes neque honores a diis
defuturos.
Itaque totis
regionibus apparitores nubecule proceres illas pregrandes barbatas nubes, ut
regia comitia fiant, accitum devolant. Eccasiccirco has atque has candidatas,
et tota facie corporis meditabundas elatas supercilioque protenso, ac si pre se
queque ferat omni mente et cogitatione iam iam sese ad gerendam tyrannidem et
ad leges conscribendas impendere. Accedebat quod tanta erant insolentia predite
ut, spreto omni consueto iumentorurn genere, exquisitis horrendis undique
belluis, hydra, hypocentauro, et bellua Lerne et huiusmodi monstris
adveherentur. Phebo patri hunc Nebularum fastum et superbiam invisam fuisse
affirmant, earumque fastidium non pertulisse, sed faciem avertisse. At Nubes,
ut primum iuxta summum coacervate convenere, intolerablli quadam dignitatis et
maiestatis ostentatione, voce gravi et reboanti, presse tamen et submisse seu
subsurde, mutuo se consalutavere, ac vix centuriatis comitiis nedum omnibus
classibus admissis, incredibile dictu est quanto studio queque se ad omnes
ordines ambiendos immiscuerit. Audisses eorum gravem et raucam vocem increbescere,
post hec in clamore quam maximos erumpere; dehinc acri contentione partium, res
vi et viribus agi cepta est, ut candidati ipsi furentes, pallio ad brachium
posito, in saxa saxis et facibus pro armis uterentur. Incredibile dictu est,
quam istius conflictus fragor et bellantium fremitus mortalibus superisque
ipsis terrori fuerit. Fluvii ex Nubium sanguine redundarunt; montes et deorum
templa pavore et terrore contremuere. Ipsos deos, ac si celi fundamenta
labescerent, totis animis suspensos extitisse haud dubium est. Solum Iovem
fronte perplacida et serena, emisso suspirio, post tantos Nubium motus
subrisisse asserunt, et rogatum dixisse, non id a se consilium ceptum temere,
ut de rege sibi eligendo inter se Nubes considerare iusserit. Novisse enim per
se preposteram et perversam Nebularum naturam, que quidem cum pectore fastu
pertumide sint, tum et nimia satietate et fastidio rerum semper vagam et
inconstantem degende vite rationem approbarint. Neque sibi non fuisse earum
arrogantiam et importunitatem compertam et cognitam, tum aliunde, tum ex hac
re, quod regem et regni sedem appeterent. Quem quidem si fuissent adepte, et in
commune decus suas vires, consilia, voluntates, studiaque conferre didicissent,
sine dubio prope diem futurum non defuisse, quin ille immanes atque audaces in
tantam insolentiam proveherentur, ut astra, lunam solemque ipsum occupare
inniterentur. Non igitur potuisse pulchrius eorum petulantiam retundi ac
reprimi. Nam, cum omnis in quibus aliqua seu virtutis seu vitii similitudo insit
perfacile una inter se congregentur, ut videamus quam ipsi potones, edones,
amatores aleatoresque, fures, raptores, sicarii, facinorosi ac deinceps
huiusmodi reliqui improbi et conscelerati, inter se, similitudinis vi et
voluptate ducti, comiter et familiariter convivant; solus superbus sui similem
superbum dedignatur atque odit, superboque quivis minus est quam superbus
gravis. Superborum illud esse ingenium, ut inter se numquam sint non
molesti et infestissimi.
|