Fuerat,
ut a marioribus nostri accepi, nobilissimum in Etruria ornatissimumque dee
Tussis templum, vetustate religiosissimum structuraque omnium admiratione
dignissimum, in quo sacrificia et dies non rarissimi multa celebritate et
omnium finitimorum concursu festi agerentur. Quod sane templum forte in hanc
usque diem perstitisset, ni mirum in modum casu quodam inaudito et admirabili
corruisset. Nam evenit quidem ut lapides, qui pro fundamentis templi substituti
iacebant, inepta quadam rerum novarum cupiditate ducti in huiusmodi sermones
inter se irrumperent. "Quid agimus, ignavi? utrumne in hanc perpetuam
servitutem deiecti sumus, ut hoc immane cui substrati sumus pondus licuerit
numquam deponere? semperne insolentes et inertes eos, qui nostris humeris incumbunt
lapides, perferendos ducemus? quid, si illi quidem primi in hec loca
devenissent? quid, si has longe ante alios sedes occupassent? quid, si ab illis
vetustissima huius soli possessio, quam a nobis iam pridem adita et prescripta
esset? quenam hec iniuria est? novos et adventitios lapides in luce versari et
sole, nos vero, antiquissimos incolas in umbra et squalore perpetuo esse? quis
usque adeo vecors hoc possit diutius perpeti? Illi inutiles et supini auro et coronis ornantur;
nos, quorum labore et nervis omnis istius templi salus et incolumitas
consistit, luto et musco sumus numquam non penitus delibuti et sordidi. Illosne
cum candide et tenere puelle exosculentur atque amplexentur, nos tantum
neglecti et ignobiles eternum latitabimus? Liceat demum ab hac ignominia
nos in fortitudinis et decoris gloriam vendicare. Conscendamus animo robusto
atque audaci, nosque in alta et celeberrima templi sede, ut meremur,
arripiamus". His dictis
incensi animis sese ad eam rem conficiendam expediunt. Sed vix accincti unus atque
item alter ad motum insurrexerat, cum omne templum hinc atque hinc ingenti
fragore corruit. Eam ob rem fabri, cum ceteros tum maxime fundamentorum lapides
partim ad calcem efficiendam confregere, partim ad substernendam cloace viam ex
sacro loco admovere. Id cum ita fieri intuerentur lapides hi, qui tante
calamitatis in causa fuerant, sua non minus et aliena incommoda atque iacturas
indoluere. Atque inter deplorandum admonere singulos non desinebant: insanire
illum qui nolit eum sese esse qui sit, prudentisque officium profecto fore,
quemcumque sors dederit locum, non odisse; ac veterem quidem consuetudinem,
etsi incommodam et iniquam, potius ferendam quam novis institutisipsum te atque
alios in grave aliquod damnum ultimumque fortassis malum precipitem dandum.
|