Quodam
in lacusculo, quo nullum accedere animal nocuumconsueverat, perplures pisciculi
et ranarum numerus, diversorum morum animantia, dici non facile potest quanta
cum voluptate una conviverent, vetustissima a marioribus suis ducta
consuetudine ut omnia omnibus, tum ranis, tum pisciculis, essent in eo lacu
communia. Nam quotidianus quidem eo in loco erat ludus huiusmodi: ut inter
catervas pisciculorum, qui per choreas inglomerabantur, rane passim modos assultim
canerent. Denique reliqua omnis vite degende ratio illis erat huiusmodi: ut ad
iocos et festivitatem comitatemque addi amplius nihil posset. Summa in primis libertas, maximum ocium,
nulle discordie domestice, nulle cum finitimis aut exteris contentiones, nulle
invidie, nulle inter cives suspitiones; incredibilis animorum et voluntatum
publicis privatisque in rebus consensus. Que res cum ita essent, seu communi
fato rerum humanarum, quo nihil perenne aut stabile esse apud mortales licet,
seu innata quadam in plerisque immodestia, ut nihil minus queant quam secundam
et prosperam fortunam ferre moderate, evenit ut curiosi aliqui et nominis
percupidi oratores pisciculi, ut dignum aliquid in re publica fecisse
viderentur, hanc legem rogarent: LEX:
Litus omne lacusque supremas partes rane
habento; infimas regiones pisciculi tenento.
Et enim ea lex
tum quidem universis placuit, preterquam senibus singulari prudentia preditis,
sed ad dissuadendam legem non satis contra eos qui suaserant obloquentibus. Legis
ergo latores, quod optimum vivendi ordinem multitudini adinvenisse viderentur,
publice fuere collaudati. Divisa enim percommode hac lege esse regio putabatur
siquidem vim haberet hec lex ut infimas aquas limum permiscendo ranis fedare
non liceret, et pisciculos suis latebris contentos esse oportere. Itaque, cum
legi dies aliquos summa cum observantia et religione paruissent, seque quisque
suis sedibus non invitus continuisset, item evenit ut fit; nam institutum adeo
sanctum, adeo optimum, in re publica nullum introducitur, quod ipsum aut
legibus novis abrogetur, aut veluti fastidio quodam ab insolenti et rerum
novarum cupida multitudine pessundatum negligatur. Pisciculorum enim plebs, pro
veteri loci licentia et usu, non interraro in lucem supremam emergebat, et rane
quoque pisciculorum sedes subibant. Ac lex quidem penitus in dies antiquari cepta est. Eam rem qui legis
auctores fuerant egre et permoleste ferebant; suam enim auctoritatem non minus
quam publica instituta negligi et posthaberi dedignabantur. Iccirco et privatis
et publicis contionibus omni dicendi arte elaborarunt, ut pro lege servanda
aggredi perpetique quidvis plebes quam pulcherrimum ducerent. Id quidem
pisciculis in primis ad suorum eloquentiam circum obstupescentibus et
studiosius applaudentibus usque eo persuadebatur ut, dimisso ab oratoribus
preconio, ne, cum lapillus in lacum caderet, esset in mora quispiam, quominus
illico ad suas sedes universi decurrerent. Sine ulla contumacia edicto a
pisciculis parebatur, sed rane garule atque petulce et natura insolentes, vel
quod pristina libertas et soluta vivendi ratio longe esset gratissima, vel quod
oratorum nimium odiosam ambitionem fastidirent, non modo edicto non parebant,
verum immo cum lapis ceciderat confestim partes imas lacus petebant, et contiones
undequaque irruentes interturbabant, ac multo strepitu vocem oratoris exaudiri
non sinebant. Oratores prodi rem publicam, gravissimum scelus admitti
vociferabant, eamque contra leges contumaciam patrie allaturam pernitiem
deplorabant. Rane eos insanire affirmabant, qui non intelligerent introductos
lege isthac tyrannos esse, ad quorum levissimum edictum turpiter parere
didicissent: se enim nondum odisse libertatem, ut non pulchrius ducant sine
novis legibus priscam maiorum libertatem tueri quam legitimam servitutem
aliquam subire. Quid multa? dum hinc illi instant, hinc rane recusant legi
parendum esse, sua dicendi vi oratores mobile pisciculorum vulgus assiduis
contionibus assequuntur, ut que res prius festivitatis iocique loco licuisset,
eadem ipsa nunc legis rigore pro scelere et gravissima iniuria habeatur. Multe
iccirco hinc atque hinc varie et graves querimonie durissimaque convitia
audiebantur. Iamque prope ad arma et ultimum discrimen studiis partium res
devenerat. Hoc loco pisciculi cum se
viribus intelligerent inferiores esse, ad fraudem et dolum confugere
instituerunt; digna res litteris et memoratu.
Non longe enim
ab hoc ipso lacu pergrandis quidam serpens nidificarat apud palustrem foveam,
quo pisciculi per subterraneos meatus traiicere consueverant. Hunc
legati pisciculorum accersitum accessere, cuius legationis principes fuere
iidem ipsi pisciculi oratores et legis suasores. Quorum eloquentia commotus
serpens nihil prius agendum putavit fore, quam ipsis cum legatis ad regionem et
gentem visendam advolaret. Eius adventu leti pisciculi maiorem in modum inter
se congratulabantur. Ranarum enim superbiam, quas iam tum quidem ob tyranni
metum animis cecidisse intuerentur, posthac nullam futuram arbitrabantur. Rane,
ut pisciculorum fraudem et malum dolum non obscuris inditiis intellexere, par
reddi pari oportere statuebant, ac lutriam quidem pisciculis infestissimum
animal ciendum predicabant.
<...> Negabant enim <senes> non esse dementium
civium odiis inter se quam pietate atque officiis maluisse certare, neque
decere quidem crudelitatis odio id committere ut ipse impiissimus videare. Tum
et domesticarum simultatum atque contentionum externum aliquem, non modo
ultorem sed ne arbitrum quidem, cui vel invitis parendum sit, si sapiant, fore
non admittendum. Neque non disputabant quam nusquam esset id futurum facile, ut
superbos eiusmodi et ventri deditos <a> suis cervibus abmoveant, si quid
forte, ut futuri sunt, graves esse occeperint. Addebant item vehementer futurum
incommodum atque profecto dignum vituperio, si private malorum civium iniurie
patrie discrimine vindicarentur, aut si ita iniurias persequerentur ut sibi in
adversariorum calamitate perlugendum esset. Ac denique rogabant quam pulchre
superis congratulaturi essent, siquidem concivium calamitate et propria
ignominia delectarentur. Postremo ut odiis temperarent obtestabantur, namque si
odiis certent, illud palam enumptiabant, eo pacto plane interitum patrie et
ultimum excidium importari. Vicit tamen astutissimorum sententia et eorum
quidem, qui ulcisci iniurias quoquo id queas pacto fore pulchrum persuadebant.
Itaque, spretis senibus, per legatos pene ex ultimis terris lutriam advocavere.
Bellua, et natura ferox et fame pene absumpta, ut primum opulentissima delata
regna conspicata est, gratias egit superis quod se preter spem et expectationem
tantis donis beassent, serpentemque convenit et cum eo divisum hac lege
imperium iniicit. LEX: Serpenti in ranas, Lutrie in pisciculos ius esto.
Posita lege, immanes principes, execranda ingluvie prediti, in quosque omnium
ordinum utriusque gentis intolerabili libidine et detestabili crudelitate
crassabantur. Honestissimi enim et fortissimi cives passim incognita causa
trucidabantur. Nihil erat apud
quosque, quod amplius suum putarent esse. Denique ita erant malis affecti, ut
utrimque et proprias et inimicorum concivium calamitates lugere cogerentur; et
in tantis malis constituti nulla spe melioris fortune recreabantur, nam in dies
tyranni nimia licentia insolescebant atque atrocissimi reddebantur.
Quo igitur se
verterent miseri, preterquam ut ad eos senes confugerent, quos prudentia et
consilio prestare ipsis oculis perspicerent, non habebant. Iamque alter quidvis
perpeti ab altero poterat, ne coram acerbissimum civium optimorum et
amplissimarum familiarum casum atque interitum spectarent. At senes, cum qui
salvis rebus opportune consulentes despexerant, nunc in rerum omnium
perturbatione densissimis coronis quemque etsi delirum senem deplorabundi
circum haberent, et graves ipsi atque intrepidi adstabant, se quidem satis evo
et glorie vixisse mussabant, ineptosque esse eos, qui adversa in fortuna eorum
opem efflagitent, quos in rebus secundis contempserint. Itaque ad eos
astutiores multitudinem reiiciunt, a quibus optima senum monita explosa sint. Tandem
cum et filii et coniuges instarent, et omnibus precibus cum opem tum veniam
poscerent, adducti sunt senes ut sese languenti et deficienti patrie non
defuturos profiterentur, modo indocilis ea multitudo auscultet et dictis
pareat. Istos multitudo patres in deorum loco, quibus sapientia et rerum
futurarum providentia proxime accedere intelligat, sempiterne habituros
adiurat, perpetuoque summa observantia et veneratione prosecuturos atque eorum
ab dictis nusquam discessuros.
Gratum id fuit senibus; idcirco intenti et solliciti
rebus, principio iussere ut in pristinam omnes gratiam et benivolentiam
redirent. Unam hanc quidem rem eam
esse, qua sola patrie salus et incolumitas restitui servarique perpulchre
possit. Concordia enim civium nihil esse ad omnem tyrannidem
propellendam atque perdendam accomodatius. Multa preterea in hanc unam
sententiam disceptabant atque ut amicitia iungerentur hortabantur. Quibus
quidem universi, quod acerbitas fortune animos omnium humiles atque mitissimos
reddidisset, paruere. Positis igitur
odiis, cum vi et manu res agi nequicquam posset, astu et ratione crudelissimos
tyrannos suis a cervicibus dimovendos bellissime curarunt. Nonnulli enim
principes pisciculorum, qui eloquentia multo prevalebant, captato apud lutriam
tempore, quo esset illa solutiore animo, huiusmodi orationem ordiri instituere:
"Gratias quidem superis et in primis tibi, iustissime princeps, habemus,
tueque virtuti merito et nostre fortune congratulamur, posteaquam in nostra re
publica per te assecuti sumus ut pristina illa plebis insolentia et effusa
solutaque licentia lasciviendi, quasi frenis positis, contineatur. Nam, cum
illam quidem iactantiam, qua se pridem, dum nimia libertate abuteretur, plebs
pisciculorum efferebatur, merito superis fore invisam crediderimus, tum nemo
erat non stultus quin animo adverteret, eos lascivientes pisciculorum animos et
nimium voluptati deditos prope diem grave aliquod patrie incommodum allaturos.
Tu quidem, sanctissime princeps, iam iam imminentem huic genti calamitatem
interpellasti. Neque enim esse e re publica eos cives putasti, qui dies omnes
per iocum atque lasciviam plenos ducerent; parsimoniam prodigos atque elatos
quosque mulctando et modestiam ineptissimos castigando sanctissime
introduxisti. Que res cum ita sint, cum unus tu nostre rei publice
incolumitatem et speciem intuleris, numquam et pro bene de nobis merito et pro
nostris commodis id superos precari desinemus ut, cuius imperiis et institutis
cives sint nostri cultiores redditi, eius apud nos imperium sit quam perenne ac
longe firmissimum stet. Etenim cum de te principe huiusmodi omnium optimo sibi
quisque persuaserit salutem suorum omni ex parte gratam tibi et commendatam
esse, fit quidem ut nonnihil de pisciculorum commodis disputare non vereamur.
Quod ipsum tibi laudi atque emolumento fore arbitramur. Consors enim imperii
nostri serpens, quod bonum faustum ac felix vobis duobus sit, si abs te, quem
in imperio, amplitudine et potentia sibi esse non superiorem vult, equitate
item et pietate superari minime pateretur, profecto nihil deesset, nostro
iudicio, quod ad huius nostre provincie felicitatem addi posse videatur. Nam
cum ea quidem est felix civitas, quam optime leges ac prefinita moderataque
imperia regunt, tum multo felicissima civitas est ea, in qua humanitas,
facilitas, benignitasque principum, si quid forte in regendis ipsis severitatis
adsit, moderetur. Que res cum secus et preter tuam voluntatem, si satis te
novimus, humanissime princeps, eveniat; cum optime leges ab his, qui iura tueri
debeant, negligantur; cum in his, qui in primis pietatem colere debeant, ipsi
minus quam deceant piissimi sint; o noster rex, petimus abs te ut bonam in
partem accipias, si hec apud te verba pene inviti habemus. Nam te quidem
solertem er vigilantissimum regem, qualem te omnium unum esse gentes omnes
predicant atque admirantur, nihil rerum omnium que apud tuos agantur, ignorasse
decet. Officiique iccirco duximus agere id, ut per nos tibi cum salus esset
nostra commendata, tum et regni te tui obtinuisse dignitatem congratulemur. In
causa hec sunt: nam evenit quidem tuo in regno, quod superi fortunent, ut que
imperia sorte et legibus probe prefinita sunt, eadem per mitem patientiam, pace
tua dicam, tuam, princeps benignissime, perque alterius, ut sic loquar,
inconsideratam licentiam, iniuste quidem, atque ni fallimur impie,
transgrediantur. Ac nolim quidem, superi testes, quemquam ad invidiam
adduxisse, modo id queam, aut denique in tantis miseriis nostris communem
nostram iniquissimam sortem tacite et sine lachrimis preterire, ac non apud te
mitissimum principem deplorare liceat. Neque enim nos fugit, quod fertur, a
principibus queque erga infimos et imbecilles subditos proficiscantur conducere
patientia, et ferendo id eniti atque curare ut obtemperare et parere
superioribus didicisse videare. Sed nos quidem perquam studiosissimos
obsequendi, ea ut condoleamus causa cogit, quod nescimus qua id nostra fiat
fortuna, seu velit ille quidem serpens fugientes corripere, seu tua non eo
pacto intelligat regna labefactari. O miseriam! nequeo continere lachrimas;
nulla posteaquam regnum inivit serpens vacua preteriit dies crudelitatis. O rem
indignam, preter et bonum, preter maiorum instituta et sacrosancti imperii
leges, ranas a principe suo vexari, opprimi, lacerari; nullas apud iratum principem
valere preces aut lachrimas aflictissimorum, nullas infelicissimis ranis, quo
sese paulum ab internitio tueantur, neque sua neque in aliena regione uspiam
relinqui latebras! Superbus ille, inexorabilis, ardens iracundia et furore
insequitur, vultu, superi boni, quam terrifico, miscet, interturbat publica
privataque omnia; passim fit a principe execranda cedes; optimorum civium
morientiumque gemitus circum ad aures crebri et longe miserabiles feruntur.
Neque id quidem nostra sine pernitie. Namque si quis fortassis tuarum partium
tuique cupidissimus preter legem id fieri admonet, confestim penas irato
pendit, teque ipsum, o noster princeps, si quid interpelles, pari odio
prosecuturum deiurat. Quibus spectaculis nos pro humanitate et nostro etiam
incommodo, ut par est, maiorem in modum territi, pexime nobiscum agi arbitramur
unaque cum infelicissimis concivibus nostris ranis furentis illius presentiam
fugimus. Et quam illis opem aut
auxilium afferamus? Aliudne quidquam habemus? Sed in tantis malis nos unum hoc
recreat, quod te profugium a diis datum intelligimus, in quo sit omnis nostra
salus constituta: fitque a nobis hoc partim necessitate, partim etiam tua
benignitate, ut ad te piissimum principem adire audeamus, proque veteri
consuetudine qua ranis coniuncti communi in patria sumus, a te petamus ut eas a
tanta calamitate immeritas, quoad possis, esse per te salvas cupias nostrisque
incommodis opportune prospicias, tametsi sumus te incolumi felicissimi, cui non
tuorum modo sed aliorum quoque fortunas et commoda fore commendata non
diffidimus. Atque ut nostra quidem incommoda, que ne parva quidem neque
interrara a serpente in dies suscipimus, pretereamus, illud non negligendum
censeo: quod latius diffusiusque hoc emanat malum, quam perpetua patientia honeste
aut tuo sine detrimento perferri possit. Etenim, ut cetera omittam que tute
sapientissimus conspicies et pulchre coniectabere, quid tandem ex hac unius
immanitate, princeps, quanta in te putas detrimenta insurgant? Etenim cum tibi
satis nemo ab istius impetu et amentia tutus, rebus domesticis omnibus omnique
familia omissis, in desertos et steriles amnes huius istius atrocitate et
furore defugere et delitescere in horas cogimur, curam protinus omnem prolis
sufficiende desertam habeamus necesse est. Quo fit ut, cum tue regni partes
minus quam oporteat, ac minus quam pro tua iustitia et pietate cupias,
tranquille et pacate sint, tum et minus quam tibi, optimo principi, expediat
uberes atque populose in dies reddantur. Neque sit qui dubitet, ni huic calamitati
(quod speramus) tua sapientia modum imposueris, eo rem venturam brevi ut,
collabefactatis familiis ac denique omnibus perturbatis rebus, desolata penitus
res publica ac deleta futura sit. Plebem enim in ocio et quiete vitam
degere oportet, qua civitas leta et civium frequentia celeberrima reddatur.
Quod si tu recte consulentibus credideris, non profecto committes tua patientia
ut auctoritas, decus fortuneque imperii tui aliorum insolentia comminuantur.
Idemque si eos reges, qui cuiusvis arrogantiam, temeritatem, impietatemque non,
cum id possent, cohibuerint atque a suis prohibuerint, bonorum opinione et
iudicio aut meticulosi aut desidiosi famam et nomen subisse pro tua sapientia
recordaberis, cum horum utrumque longe a te esse alienum novimus, tuas profecto,
ut arbitramur, fore partes non negabis perpeti nihil quo minus regnum ut geris
ita longe preclarissime gessisse videare. Te quidem, o noster rex, quod et pius
et iustus et pacis tranquillitatisque atque ocii cupidissimus sis, omnes
admirantur, summis laudibus extollunt, nihilque usquam est, quod ad divinum
aliquem principem constituendum accomodari valeat, quod ipsum in te a quoquam
desideretur, ni fortasse hoc unum illud fiet, quod mirificis laudibus tuis non
conveniat: si quid fortassis preter tuam virtutem et administrandi regni
prudentiam dementissimum immanemque serpentem, non preces, non lachrimas
curantem, non iura, non deos ipsos verentem, tuo cum detrimento diutius
insanire permiseris. Essent fortassis qui a te, tua fortitudine et animi amplitudine
freti, maiora exposcerent, quam nos meticulosi et perterrefacti orare audeamus,
causasque tum has, tum ceteras omnes piissimas atque honestissimas adducerent
atque obtestarentur ne hunc ipsum, qui te communiaque iura despiciat, dum ita
crassetur, tam religiosi esse nominis participem ac sanctissimi regni consortem
dici patiare. Sed nos neque illum, quoad ita statuas, habendum regem
inficiamur, neque si mite et legitimum eius sit imperium, non prope a te diis
proximum et equalem verendum profitemur. Tametsi quis censeat illius esse principis rationes probe constitutas, aut
imperii nomine dignum hunc, qui in suos petulantissimus, in alienos audax,
iniustus, immitis, crudelisque sit? Sed pro officio pietatis, ut instituimus,
non ut de cuiusquam vita et moribus disseratur, eo unde digressi sumus redimus.
In te quidem, iustissime princeps, omnis emeritarum ranarum atque una nostre
spes site sunt; quo confugiamus preter te nihil relinquitur. Ne nos deseras
iterum atque iterum obsecramus! Tu saluti nostre dignitati nominique tuo
consules".
Itaque hac oratione pisciculi non sine munere divum, qui
immanitatem ac duritiem principum in primis exosam semper habuere, rem ex
sententia rane confecerunt. Namque lutrie odium adversus serpentem concivere ut
iam tum quidem orantibus pisciculis totis illa animis esse ad vindictam se
paratam gestierit.
Alia ex parte item rane delatores subornant, quibus apud
serpentem insimulent multas atque admodum lautissimas ranas fastu tumidas, quod
serpentis imperium dedignentur, inter pisciculorum domos ociosam vitam et
inertem ducere, ibique iura imperii patriasque leges maiorem in modum aspernari
ut, omnium iudicio et sententia tum ranarum tum etiam pisciculorum improbitas
damnanda et omnibus modis cohercenda sit, siquidem prebendo hospitio legibus
fraudem et manifestam rei publice ruinam afferant, et occasionem delinquendi
hiuscemodi contumaces excipiendo prebeant. Quas res principi huiusmodi, omnium
iustissimo et legis observantissimo, maiorem in modum esse graves et molestas
quis ignoret? Et laudandus quidem qui severitate id agat, ut legis
transgressores petulantie et immodestie sue peniteat. Quod ni effusa audacium
licentia revocetur, ni elata insolentissimorum superbia reprimatur, ni denique
dissoluta civium ingenia et efferate libidines flagrantesque cupiditates rigore
et metu aliquo contineantur, profecto non defuturum quin prope diem imperii
viribus et robore collabefactatis, cuncta sit res publica corruitura.
Consulendum iccirco non saluti modo, verum et dignitati et existimationi et
amplitudini imperii, ac decere quidem apud cives principem fore in metu, quo
neque improbi peccare nec impunitos imitari ceteri audeant. Oportere principem
animadvertendo fortem constantemque esse, idque fugere condecere, ne parcendo
et indulgendo committat, ne desidiosus, ignavus et suarum rerum indigentissimus
custos videatur. Nulla quidem in re principis diligentiam eque laudari, atque
dum id pre se fert idve studet, ut sui minus peccando fiant in dies longe
probatiores; fieri idque posse perpulchre, si dederit operam ut delinquentes
admissi peniteat, et insontes virtutum laudibus et premiis glorientur. Neque
esse cum primatum tum multitudinis lasciviam ferendam, que quidem, primatum
exemplo, tumido pectore et picta veste, inertes, et vagari oppido et leges non
vereri et principum iussa aspernari didicerint. Quo procul dubio fit ut, abdicatis solertie artibus, preque solo fastu
reliquis publicis atque privatis curis posthabitis, sue regni partes earum
ignavia et arrogantia exiles tenuesque in dies reddantur.
Illud preterea
minime ferendum esse, quod in eam superbiam animo substulerint, ut iam non
desint qui se iugo servitutis inique premi in compitis vociferent, et
libertatis vindices non abfore, si occasio detur, adiurent, Lutriamque unicum
et popularem et sanctissimum regem salutare, teque execrari impudentissime
audeant. Quas res, si regni memor, si sue virtutis non oblitus, si quis
se deceat memorie repetens diligentius pensitarit, profecto suum ita hac in
causa esse necessarium puniendi officium ducet, ut insigni aliqua in unum aut
alterum severitate agendum statuat, ne reliqua multitudo metu perculsa legibus
parere et principem vereri non assuescat. Nam se quidem, que in littore iussa principis expectantes iaceant, semper
esse ut volet ex sententia habituras; illas autem perfugas et pervicaces, que
aliena in regione quam inter suos per ambitionem malint vivere, que ne
iustissimo principi obsecundent liberos et deos penates deseruerint, que leges
et principem aspernentur atque oderint, queque rem publicam plurimis incommodis
afficiant, omnibus esse penis castigandas.
Itaque
persuasionibus huiusmodi suapte natura Serpens ad iracundiam proclivis maiorem
in modum incensus, tantam in iram prorupit, ut maximo iureiurando deos superos
atque inferos testarit sese obnoxias omnes et que imperia detractarint
severissime puniturum. Atque ire eo provectus est, ut e vestigio in singula
eius lacus diverticula perlaberetur percunctans, perturbans fedansque omnia.
Interea, cum ad hunc ipsum lacum Lutria, rex alter, multa que superiori
oratione conceperat animo agitans, appulisset, remque in discrimine nosset
esse, plebem <que> omnem pisciculorum vehementer esse ex constituto inter
eos et simulato metu perturbatam conspiceret, ira et indignatione concita sese
in lacum precipitem dedit totisque viribus duello Serpentem expetit. Serpens
fortassis quod sibi iniquus ad pugnam locus videretur e lacu arduus in sicco
irrepsit. Illa mordax insequitur; pugna proximis in campis eos inter reges
sistitur. Pisciculi raneque eventum pugne tacitis intra se votis prope
expavescentes prestolantur. Illi inter se atrocissime dimicant isque pugne
finis fuit quem superi ipsi, ut duo crudelissimi tyranni tollerentur,
constituisse videntur. Serpentem Lutria medium aprehenderat; tum contra Serpens
multo morsu multoque veneno Lutrie fauces conficit, illamque omnibus nexibus
morientem complexus moritur.
Hic primum rane
'io, rex' theatro constrepentes
acclamavere; pisciculique id simulachrum duelli quod reges in lacu miscuissent
ludicro inter se agere didicere; reliquaque omni in vita pristinam et omnino
liberrimam degende vite rationem resumpsere. Quam quidem consuetudinem in hanc
usque diem, quantum videre licet, sancte et inviolate observant; incultam
quidem libertatem quam ornatissimam servitutem commodiorem esse pro vetere a
suis maioribus accepto more versibus decantant.
Siquid ego hac
fabula conscripsi quod ad voluptatem legentis accesserit, gaudeo: certe, ni
fallor, pleraque adduxi que ad rem publicam moderandam accommodentur.
|