Pastor
quidam ad vitim annosam et putridam alligarat asellum fune quadam prelonga et
in vineam secesserat lignatum. Evenit ut, dum alias atque alias paulo
semotiores frondes pullus carpere eniteretur, ipsa cui esset alligatus vitis,
ruptis a solo radicibus, evelleretur. Hoc factum est ut annexum fune truncum
pullus trahens late ac passim lasciviret. Lupus quidam veteranus e regione
vagantem pullum spectans, huiusmodi secum verba referebat: "Etenim quenam,
inquit, mihi fuit dies, quam hec umquam ad predam aptior aut tutior? non canis,
non custos, non defensor aliquis adest quicum mihi sit pro preda dimicandum. Et
quo admiror, nusquam pastorem ipsum video. Quem quidem etsi decrepitum atque
invalidum timendum mihi esse minime ducam, tamen quod omnia hic vel minima
incommoda cessent, voluptati est. Ac liceat mihi quidem apud me gloriari; me
quis fortior est, quis audentior? ut ceteras innumerabiles palmas et coronas
meas iam missas faciam, huius istius delicati aselli avum media in cohorte, spretis
canibus, confeci. Et quis
spiritus, et que mihi tum in florida etate vires et robur aderat! Nunc autem,
etsi annis gravis et tardior sim, vis tamen et ferocitas animi haudquaquam
imminuta est. Quam rem ita esse, huius istius aselli familia non obscure
sensere. Qui enim adolescens illos iam adultos vi et viribus laceraveram, idem
senex cum istius fratre, asinorum omnium firmo et valentissimo, rem gessi
perstrenue. Adde quod pastorem ipsum glebas in me iacientem supercilii mei
maiestate et dentium virtute ostentata perterrefeci, ut loco herere et
contremiscere coegerim. Ne vero tu, mollicule, funerum tantorum nepos, meos
etiam ante oculos impune spatiabere? Nostram nimirum, ut videor, hec gens ad
predam nata est".
Hec dum
secum lupus ageret, pullus in proximum antrum vagus ingreditur. Id
antrum pastores servandi pecoris gratia cratibus occluserant, una tantum valva
viminea pro ostio obiecta. "O, inquit iccirco lupus, satisne potero meas
hodiernas fortunas laudare, an committam ut, quam mihi fortuna felicitatem
prestiterit, eam negligentia perdidisse videar. Advolo igitur ut, quod occasio
esse meum velit, id solertia intercipiam". His dictis propere antrum
subingreditur. Erat locus suboscurus; iccirco fato quodam asellus ab diversa
qua pergeret parte e vestigio ex antro refugit. Hunc valva antri ad funem et
truncum qui trahebatur complexa exeuntem subsequitur. Lupus ea re antro
inclusus, cum omnia unguibus et dentibus et totis viribus ad exitum frustra
pertemptasset, supplex quevis pollicitando, orando salutem suam pullo
commendabat. At pullus, fune
obligatus, perterritus, quo sese magis ad fugam coniiciebat, eo ab inherente
valva firmius detinebatur. Pastor interim pullum queritans superadvenit; re
cognita valvam arctius obfirmat. Atque: "Heus inquit, truculentissime, tua
illa pristina audacia et inexpiabilis crudelitas quonam te pacto deseruit, ut
veteranum predonem inermis pullus deceperit atque furentem concluserit. An non
dispudet isthuc, quod preter dignitatem agis, dum illam antiquam et pertumidam
personam tuam sordide et despecte obieceris, hanc vero humilem et abiectissimam
indecentissime susceperis? Tene tanto cum tuo dedecore supplicem puerulo
ignavissime prebuisti? Armisne te assuetum inque gladiorum licentia et impunitate
versatum non dedecet ita supercilium et fastum antiquum posuisse, ut tam
devicto et summisso animo ab his veniam ores, quos intuitu solo perterrefacere
fueris solitus? Lue iccirco emeritas penas, scelerate".
His dictis maximam vim lapidum superne in illum coniiciens
pastor, "Utrumne, inquit, quas pridem despiciebas glebas tibi obduruisse
admodum videantur?" Postremo ictibus confracto et mactato lupo, eius ex
pelle utputa ex hostis exuviis quam bellissime asellum ornavit. Hoc exemplo intelligi
volo in hominum genere persimiles nonnullos lupos comperiri, qui ociosos et
quietos cives incommodis et omni iniuria afficere non desistant. Eos quidem
meminisse oportet, inermem fugientem atque obligatum pullum asellum in eo loco
ad exitum, ad gravissimas penas luendas veteranum predonem lupum occlusisse,
quo sese tutissimum et felicissimum arbitraretur.
|