Homo quidam frugi et modestus, ob irritati in se
elephantis metum perterrefactus, fugiens proceram conscenderat arborem, qua in
arbore ab infesta belua obsessus deprecabatur verbis et multis et
accuratissimis ut sibi, a quo nulla esset iniuria lacessitus, parceret. Cumque
suas omnes preces parum apud beluam valere intelligeret, meticulosissimus et
sua de salute desperans, opem atque auxilium deorum cepit maximis votis
exposcere. Eadem forte in arbore aranea animal nidificavit, ac per id temporis
contexendis telis pro suo more exercebatur; mota hominis adventu, rem per vim
indignissimam conspicata, partim miserandi hominis ultimo in disscrimine
laborantis misericordia, partim immanitatis inexorabilisque pervicacie odio in
elephantum excitata, parumper ab opere destitit; ad hominem propius accessit.
"Etenim, mi homo, dum isthic assum bono te animo esse
iubeo. Nam etsi pusillam imbecillissimam abiectamque me intuearis, nostram
profecto, superis iuvantibus, tibi adversus iniurias esse operam
accommodatissimam senties. Odere superi immanem isthanc et efferatam ledendi
cupiditatem et pertinaciam. Deos ego vindices et auctores fide et officio
pietatis tua in salute tuenda sequar. Vincet hac in causa pietas crudelitatem
nostrumque ne dubita officium belue istius crudelitatem et furorem [belue]
retundet. Testatum hoc apud te sit: sceleratum procul dubio teterrimi hostis
institutum, superis faventibus et coadiuvantibus, frustrabimur". Hec
aranea. Homo vero: "Te quidem, inquit, tantos ad vindicandum scelus animos
imbuisse ac istiusmodi grandia polliceri sine deorum numine non arbitror posse.
Et in qua tanta pietas tantaque misericordia, vel potius religio incesserit,
fore pusillam aut abiectam minime umquam putasse decere censeo, quin mihi
quidem in tanto periculo obligari beneficio abs te vehementer erit gratum. Nam,
ut intelligas qui meus erga te sit animus, quaqua id sorte vel fato accidat, ut
hinc ad meos incolumem defugisse liceat, unum hoc est quod tibi despondeam pro
tuo tanto porrecto beneficio: fore ut mea tibi semper quoad velis tecta ad
hospitium perpetuo pateant. Tibi arca panaria, cella vinaria et omne penus,
quod apud me sit, tecum communia sint volo".
Placuit utrisque optimam isthanc inter se iungere
consuetudinem. Ac "bonum hoc felixque ambobus sit, inquit aranea; me
quidem habebis hospitem, quovis angulo edium contentam. Nunc quod instat esto
optime spei, et deos iniuriarum ultores quantum in nos sit sequamur. Non facile
dici potest quantos in me animos atque spes causa ipsa iustissima et piissima
excitet. Itaque tu tantum macte contra metum fortitudinis esto. Ego pro
industria et viribus curabo, ut in causa tua versari amicissimam et tui
cupidissimam intelligas''.
Cum igitur huiusmodi dictis perterritum hominem esset
hortata aranea, conscendit propius ab elephantum et hanc habere orationem
instituit: "Age, queso, et quid tibi est cum istoc irarum, ut adversus
inermem et imbecillum tantis odiis decertare non desinas? quid miserandi preces
aspernaris? Sin tu nulla ex eo
lacessitus iniuria immitem et inexorabilem te prestas, pace tua dicam, tanta
amplitudine et viribus quibus inter animantes prestas abuteris. Insontem enim
et miserum iracundia et pervicacia persequi, non eorum est qui se magnos et
prestantissimos haberi velint. Sin autem iniuria te affectum dixeris, annon
tibi tandem vindicandi habendus est modus et ratio, ne aliene iniustitie odio
ipse committas quippiam quo impius, inexorabilis aut crudelis videare? Quod si
maximo prediti animo, id probe et prudenter prospicere consuevere, ut ni pro
iustitia ad concertandum accessisse videantur; si fortes ipsi et invicti non
decertasse modo, sed vel in primis gravem et molestum ipsum inimicum superasse
pulchrum ducunt; si item qui natura et ingenio ad laudem et gloriam propenso
fuerint non incommodis inimicorum sed sua magis victoria gaudent, habes tu,
elephas, quam ob rem et concertationem isthanc cum homine finias et vicisse glorieris.
Nam qui sese prebet supplicem, qui sese tibi commendat precibus, qui denique
lachrimis ut sibi parcas deprecatur, is quidem cum sese profitetur, tum ut ad
fortitudinis et victorie gloriam mansuetudinis quoque et clementie laudem
accumules, preclaram tibi atque insignem quidem occasionem prebet, quam tu, si
aspexeris, profecto non recusabis a fortunaque, vel potius a virtute ipsa tua,
isthuc suscipies, ut cum fortitudine facilitatem, cum iustitia pietatem et
misericordiam coniuctam habere te omnes intelligant. Quod cum habeat in
delinquentem fortitudo longius nihil, quam cum infestum et audacem adversarium
virtute superet, quoad eius contumaciam et superbiam coherceat atque comprimat,
habes tu quidem quod ad fortitudinis gloriam debeatur: vicisti, satisque
penarum ab adversario suscepisti, cum illi ad salutis spem nihil preter tuam
clementiam reliquisti, ad quam destitutus et miser confugiat. Annon eum
vicisti, quem tuum effeceris? Tuus profecto est hic, cuius in tua sit potestate
salus; tuosque per te perisse quam salvos esse cupere, longe a tua fama et
nomine alienum esse statuo. Preterea isthac obsidione et incerte victorie
expectatione, quid tibi sit futurum commodi aut voluptatis, velim iterum atque
iterum perpetua sapientia spectes, ne plus quam par sit perdendi miseri
desiderio cara tempora et longe utiles dies ad preclaras res et te dignas cum
laude obeundas perdas. Alibi enim
contra ferocissimum hostem, qui quidem vi et viribus, non qui precibus et
lachrimis tecum certet, animi tui robur et vires maiori cum laude ostentabis.
Hic potius pietati et misericordie satisfacies, quod insigni prestantique cum
gloria tua fiat; nam aut pepercisse noxio, aut saltim innoxio dedisse te gravem
esse, laudabere. Ac fuerit quidem isthec tua vindicandi conditio, ut cum
severitate coniungi certatio potuerit victoris certe, et eius maxime, cuius
animi generositas ab omni crudelitatis turpitudine abhorreat, ni fallimur, erit
huiusmodi, ut miseri deprecantis preces turpe ducat aspernasse. Que res cum ita
sint, moveat te pietas, moveat officii ratio, moveant et preces mee lachrimeque
miseri huius destituti, qui nihil habet ut se a calamitate vendicet preter
lachrimas, nihil invenit ut spe aliqua ipsum se substentet, nisi quod non
diffidit in te facilitatem, mansuetudinem et benignitatem hac tanta tua dignam
amplitudine non deesse. Et putat quidem non te ab officio iusti et equi
principis sine emolumento velle aberrare. Illud non preterisse velim, nos
quidem, utcumque sumus, hoc tibi si pietatis munere amicas adiunxeris, non,
mihi crede, elephanto oberit fore sibi non inimicam araneam".
His dictis, cum
aranea elephantum in quadam admiratione sui detinuisset, quod pusillum et
minime existimationis ac nullius pretii animal se uno animantium maximo et
precelso coram proloqui tam audenter non vereretur, illud stomachari cepit,
araneam abiectissimam et prorsus imbellem animantium elephantum admonuisse, ut
secum iungere amicitiam turpe non duceret. Iccirco indignabundus promuscide
obacta subderisit rictu, atque: "Censen, inquit, deos nobis esse
difficiles, si cum aranea fedus depaciscendum est nobis?", multaque et
gestu et verbis adiecit, quibus indigne se aranee procacitatem ferre
ostentaret. Eam insolentiam et fastum aranea acerbissime ferens,
iniuriam sibi ab elephanto fieri conquesta est. Id quidem, cum ceteras ob res,
tum vel maxime quod in eum, qui ad suam fidem confugisset, durum atque
inexorabilem preter fas et decus prestaret. Quare posthac, que sue sunt partes,
iustam et piam contra impium et immitem se causam nisi cum ultimo vite spiritu
deserturam, deosque testes et patronos iccirco vocare, non sponte sed invitam
contra elephantum suscepisse inimicitias, si forte inimicitie quam iuris et
equi patrocinium appellande sint potius, quas quidem nisi parcta victoria
devictaque superbia sit numquam depositura.
His auditis elephantus obtorta cervice et altero sublato
pede in pronum despectasse araneam ferunt, atque dixisse: "Pol, quidem,
nos, quem princeps hic animantium, homo exterritus fugerit, tibi digitis
prelongis minitati non iniuria parcendum statuemus. En quid possit insania?". Dehinc ad hominem
conversus huiusmodi convitio usus extitit: "O generis et nobilitatis tue
penitus oblite, tamme tibi hanc posse lucem intui dulce et suave est, ut
bestiole istius vilissime fidem et auxilium implorasse a tuo esse nomine
alienum et turpitudinis plenum non ducas? quod si cetera que mihi tecum sunt ad
te delendum momenti parum haberent, hoc tamen unum impelleret, ut terra marique
te unicum summis odiis prosequerer, quod indecentissimam atque
ignominiosissimam aranee amicitiam timoris causa susceperis. Deos iccirco
testor: me quidem dum vita superstes sit, dum spiritus vires suggeret, ab hac
tui obsidione, homo, non abiturum me, aut arborem isthanc radicitus evulsurum,
omniaque istius tue animi imbellicitatis odio tentaturum, dum te omnium
ignavissimum atque secordissimum meam in potestatem et dictionem redigam".
Atque dum hec
ita iureiurando elephas nutabundus, quoad in se esset, futura affirmasset,
multaque ad eam ipsam rem conficiendam pro viribus et ingenio frustra
tentasset, ferunt araneam per filum delapsam sumpta occasione furtim in
auriculam bestie sese irrupisse, eamque elephantis tenerrimam et mollissimam
corporis partem infesto aculeo perquam assidue confodisse. Quibus quidem stimulis
acta bestia, superiori indignatione concita novissimaque molestia acrius
incensa, cum iam satis omnia ad araneam eruendam aut opprimendam frustra
temptasset, quod in ea re suos omnes conatus irritos intelligeret, sui ipsius
tedio in furorem quendam elata, totam sylvam impatiens excursitando, quasi a
superis missos cedentes fugeret, aberrabat; quod defatigatus resupinus ingenti
cum fragore cecidit; quo bellue casu cognito homo hinc, aranea illinc, fuga
sibi confestim consuluere.
|