Erat in
more apud maiores nostros, viros omni bonarum artium cognitione et imprimis
disciplina morum sanctissimorum et religione prestantissimos, ut bene meritos
cives laudibus prosequerentur clarorumque virorum nomina litteris et, quod in
se esset, immortalitati summo studio omnique industria commendarent. Id illos
ita consuevisse possumus interpretari: partim ut referendis premiis equitate et
iustitia uterentur, cui virtuti penitus erant dediti; partim ut iuvenes
studiosos ad virtutis cultum, quod patrie utiles et celebres eo pacto apud
posteros redderentur, vehementius illicerent et confirmarent; partim etiam
otium, quo fortassis abundabant, in eo collaudandi munere omnibus grato atque
accepto consumerent.
Tantumque
apud eos et publice et private valuit studium concelebrande laudis hominum
probatissimorum, ut non in funeribus modo, quod hac etate inde accepta
consuetudine fit, publice laudationes haberentur, et litterarum monimentis
mandarentur; verum etiam eo processit res, ut non contenti humanis laudibus
atque gestis, alii deos effecerint suis scriptis eos qui virtute effloruissent,
alii preterea ficta et nulla ex parte credendas fabulas ad virtutis illecebras
accomodarint. Hinc Athenis multe a rethoribus funebres acte orationes.
Hinc apud nostros a simili quoque per id tempus vulgata consuetudine sumptaque
licentia extitit, ut non modo cives optime de re publica meritos pro officio
dicendo ornaverint; verum etiam suos domesticos privati cives publica in
contione collaudarint. Etenim (ut ceteros obmittam) Marcum quidem Antonium
suavi oratione collaudasse matrem in funere et Fabium Maximumde filii laudibus
funebrem habuisse orationem ferunt. Ab hac denique consuetudine Hercules deus dictus est, addita etiam Hydra et
bellua Lerne, et eiusdem monstra que ab re essent et prolixum prosequi
emanarunt.
At nobis per
istos estivos calores et estus otiosis, cum ipsa etsi acerba occasio obtulerit,
ut meo mihi admodum innato aliquid continuo agendiaut scriptitandidesiderio
honestissime et pene coactus satisfaciam, quid iam est quod promptius exequar,
quam ut in ea re exercear, in qua officio et (ni fallor) minime improbando
desiderio meo conferam? Etenim, cum intelligam ita esse ab optima ipsa natura
comparatum, ut virtute insignes et eos maxime quibus cari et commendati
fuerimus imprimis diligamus, propter pietatem visum est, si hoc amoris
officium, quod defuncto Cani meo canum omnium optimo et mei amantissimo debeo,
denegarim. Nam si bonos omium consensu iuste et pie quasi virtutum suarum
observatores et testificatores nimirum laudamus, quanto hoc commodius et
decentius a me fiet, qui laudare instituerim hunc, quem apud me educatum et
optimis per me disciplinis instructum, ad unguem norim? Qua in re tantam
cuperem quidem esse in me dicendi facultatem, ut hac ipsa in funebri oratione
maximas illius et incredibiles laudes pro legentium expectatione satis posse
recensere. Nam in ea re quam
me acturum prestem, siquid defecerim, ridiculus sim. Sed hoc ad scribendum
audentius aggredior, quod illius virtus que iam usque universis orbis terrarum
gentibus explorata magna ex parte fuit et cognita ex se tanta est ut, cum
eloquentie ornamentis minime indigeat, tum esse illam nobis amplam et rerum
dignitate ac varietate elegantem ornatamque orationem sumministraturam non
diffidam.
Describam
igitur breviter vitam et mores Canis mei, ut qui legerint neque prolixitate
orationis in fastidium incidant, neque nos nimium curiosos et exactos
laudatores fuisse iudicent; ac futurum quidem non vereor ut, cum canem ipsum
laude dignissimum et in eo laudando me officium secutum affirment, tum sibi ad
voluptatem animi et ad mores bonos plurima apud nos adinvenisse admonimenta non
negent, que cum laude sequantur et condigne imitentur. Etenim ortus est Canis
noster parentibus nobilissimis, patre Megastomo, cuius in familia vestustissima
pene innumerabiles clarissimi principes extitere, ut inter ipsos aliqui ob
virtutem in numero sint deorum apud priscas illas sapientissimas egiptiorum
gentes habiti, qualem etate hac nostra medium inter astra fulgentissima ex eo
genere quendam vagaricanem, qui siderum motus et cursus non ignorant, omnes
profitentur. Matrem autem habuit pietate insignem ex eadem et amplissima
familia ortam que, cum virtute et animi robore et prestantia atque viribus, tum
fide benivolentia pietate observantiaque in eos a quibus se liberalitate et
benefitiis adiutos senserint, ipsos longe homines exuperarunt.
Ac
prolixum quidem esset maiorum suorum omnium facta dictaque memoratu dignissima
recensere. Sed hoc iuvabit aliqua eorum gesta enumerasse, quo intelligamus hunc
nostrum a pristina suorum probitate et virtute minime degenerasse. Itaque inter
proavos familie canum memorie traditum est nonnullos tanto animo et fortitudine
preditos extitisse, ut neque leonem quamvis acerrimum et ferocissimum neque
elephantum, maximam et valentissimam beluarum, in duellum petere recusarint.
Quo ex omni fortissimorum canum numero ceteri plures, et imprimis duo apud
Hiarotim, Indorum fluvium, orti, qui, prius sub rege Albanorum mox sub
Alexandro macedone meruere, celebres notissimique sunt; quos ferunt, cum
elephantum aut quamvis belluam morsu comprehendissent, nisi ea prius confecta,
neque igni neque ferro ab suscepta dimicatione et victoria nequidquam potuisse
avelli. Quanta autem huismodi fortissimorum canum extiterit copia, hinc vel
maxime perspici potest, quod Caramantum regem suis auspiciis et armis ab exilio
in regnum restituerunt, Colophoniosque et Castabalenses nullis stipendiis
acceptis nullaque alia spe lucri proposita, sola benivolentia ducti, primas
acies agendo et hostem cedendo sepe a populationibus gravissimis et imminenti
servitute vindicarunt. Fuere igitur et perduellionibus et structa in acie
fortissimi atque quod raro hac etate evenit, ut armis fidentes iustitiam et
pietatem colant in hac nobili canum familia sempiterne usque ad hanc diem
humanitas fides et referende gratie studium viguit non minus quam fortitudo.
Incredibile dictu est quam illi quidem in servanda fide perpetuo fuerint
religiosissimi. Aratus Sycionius, vir et domi et bello clarissimus, capto
Acrocorintho, fortissimo provincie aditu, a quo pene omnis patrie salus
pendebat, arcem eius loci non fidissimis amicis magis quam canibus quinquaginta
tuendam commendavit, quam illi diligentissimis diu noctuque excubiis peractis
servarunt; tantamque quoquo se loci receperint omnium gentium in se gratiam et
benivolentiam optime agendo semper assecuti sunt, ut ceteri plerique atque
imprimis Xantipes priscus defunctos canes qui bene essent meriti publica
impensa honeste humandos censuerit, cuidamque cuius fidem et amoris constantiam
Salamine et in omni sua expeditione esset expertus in arce apud Athenas
sepulchrum quam honorificentissime posuit, locumque nomini eius dicavit qui
Cinotaphium nuncuparetur. Quid clarissimo illi fecisset Xantipes cani, qui
Sparagum puerum, cui postea Cyro nomen fuit, crudeliter expositum, cum
invenisset, motu pietate, ceteris suis posthabitis rebus, summa sollicitudine
et inextimabili quadam charitate tutatus est. Quive (quod incredibile distu est) quot et quam
maximas atque atrocissimas in servando puero contra voraces lupos et istiusmodi
fame sevientes feras fortissime, illatis acceptisque vulneribus, dimicationes
inierit? Sed ne pietate quidem huic is inferior canis fuit, qui, dum a perempti
amici cadavere exposito volucres et feras arcendo persisteret, per sitim ac
famem atque laborem defecerit. Adde his et illum qui, Appio Iunio et P. Silio
consulibus, Rome nulla alia sanctiori necessitudine devinctus, nisi quod
perdomestice convivere domumque nonnumquam ex mediis nemoribus raptas ad eum
cenas conferre consuesset, familiarem suum hominem quendam tanto officio
prosecutus est ut adversa et calamitosa in fortuna collapsum ne defunctum
quidem deseruerit. Nam etsi egenus canis ipse ac pro querendo sibi victu
nequicquam esset otiosus, tamen apud familiarem suum carcere publico detentum
sese comitem habebat assiduum, ab aliisque amicis rogatum, cibum ad hunc
miserum hominem in dies deferebat; atque cum miser ille ad penas Germanico
principi a quo detineretur persolvisset, in Tiberim eiectum cadaver
substentando summo suo cum periculo annatavit. Verum enim siquis velit canum
omnium pietatem et fidem prosequi tanta et tam multa eorum virtutis exempla ab
optimis auctoribus memorie prodita inveniet, ut quidvis facilius eum posse
existimem, quam eadem omnia unum in locum collecta redigere.
Que res cum ita
sint, nos brevitatis gratia maiorum huius familie laudes pretermittemus, atque
id quidem ita agemus, vel quod de huius nostri Canis laudibus nimium multa et
elegantissima ad dicendum suppeditent, vel quod non eo me ingenium preditum
sentiam, ut illorum superiorum preclarissima gesta pro dignitate queam
recensere, vel quod fortassis quibusdam qui potissimum Canis nostri egregias
laudes expectant, ab re esse maiorum commemoratio videatur. Preter duos igitur
in amicitia singulares, qui mihi occurrunt et quos ob facti admirationem minime
pretermittendos duco, ceteros obmittemus. Non inter hos quidem illos commemoro,
quorum unus in Epiro amici sui peremptorem nulla homicide arma aut minas
veritus, presenti animo et acri latratu ac laniatu in cetu hominum prodidit. Quorumve
alter pari animi fiducia Ganictoris filios, Hesiodi occisores indicavit. Neque eum qui sacrilegum ab templo
Esculapii sectando obviis peregrinantibus gestu et nutu monstravit. Eumque
missum facio canem qui ad Romanum civem bello civili prostratum adstitit contra
prostrati inimicos belligerans tantis viribus, ut inimici armati non nisi
interfecto cane abscidere prostrati caput potuerint. Sed hos igitur missos
facio eosque admirabimur, quorum unus Lisimaco regi amicissimus, cum amicum e
vita exisse atque in rogum eius corpus delatum intueretur, pre amici desiderio
ut quem in vita amplius non esset conspecturus morte celebri consequeretur,
sese medias inter flammas funeris iniecit. Alter amici cuiusdam interfecti, cui
nomen Iasoni Licio fuerat, tam acerbissime mortem tulit, ut per animi dolorem
cibum abhorrens inedia decesserit. Huiusmodi igitur maiores avi et avorum
proavi hac in familia generosissima fuere fortissimi, sanctissimi piissimique.
Quos profecto Canis hic noster de quo agimus omni pietatis modestieque officio
maxime imitatus est; nullique pro viribus fuit fortitudini et gloria secundus.
Quem cum natura pusillum et ad ferendum immanissimi et
prepotentis hostis alicuius impetum haud satis firmum genuisset, tamen (quod
sue fuere partes) animo ad rem militarem adeo fuit acri et bellicoso, ut
maiores sepe belluas provocatus et iniuriis lacessitus petierit. Qua in re cum
semper maluerit imperatoribus laudibus quam militis virtute prestare, idcirco
non manus tam conserendi cupidus, sed ingentis glorie imprimis libidine
flagrans, quodcumque in optimis imperatoribus laudi dari animadvertisset, in se
recepit. A Fabio enim Maximo maturam illam et prudentissimam cunctandi et
continendi militis rationem et cautionem insidiarum; a Marcello et Scipionibus
vim et impetum audendi et congrediendi; a C. Cesare atque ab Alexandro
firmitudinem et perseverantiam certandi, ab Hannibale astum et fallendi hostis
ingenium et perspicaciam; ac denique, ne in his longius vager, a singulis
probatissimis imperatoribus singulas deinceps quibus claruerint virtutes mihi,
hac adhibita moderatione, desumpsisse visum est, ut neque in eo laudem poneret
qui validissimum aliquem et efferatum hostem manu armisque neque qui perfidia
et versutiis fallaces et fedifragos exuperarit. Sed quod acres et feroces
fortitudine ac vincendi ratione et consilio antecesserit, id sibi ad officium adscribebat,
suasque esse partes arbitrabatur perpeti numquam ut laboris aut incommodi atque
periculi metu subisse turpitudinem aliquam videretur. Ac pro viribus operam
dabat ut laudem et gloriam clarissimis et dignissimis facinoribus promeruisse
aperte iudicaretur; tantaque in ceteris rebus fuit abstinentia et equitate ut
nisi pro iustitia et honestate dimicandum uspiam duxerit; ac pro iustitia
quidem et libertate tuenda nullum umquam discrimen recusavit; pro nostrisque
subinde rebus servandis fures quoque armatos et quosvis advenas ignotos et
audaces insultare ac strenue contra infestissimos conclamitare ac dimicare
numquam pertimuerit. Et quod plerique militaris discipline imperiti vituperant,
experti omnes comprobant, nostri erat Canis institutum, inimicum sibi facere
neminem quem viribus et fortune suffragiis superiorem intueretur. Si qui
fortassis insolentes et prepotentes ad inimicitiam sese iniuriis efferebant,
lenitate et placabilitate mites et mansuetos ita reddebat, ut in eo nihil
abiectum assentando, aut subsecundando humile aut servile fuisse accuses.
Denique omni in certamine ratione quam viribus, amicitia quam armis, rem
conficere semper studuit, hostemque ut prosequeretur, nisi fugientem nullis
umquam artibus adduci potuit. Ex quo fiebat ut mature consulendo semper in tuto
esset, attemperate irrumpendo sepe maxima cum gloria victor ovans ad me
congratulatum rediret. Posteaquam equos omnes, boves, hominesque omnes
fugientes, Catonisprecepto, magis clamoribus ac vocibus, quam cedendo aut armis
fugasset, tanta erat prosequendi arte et peritia ut nusquam hostem abigendo
certationem sibi parasse iniquam penituerit. Itaque sic a locis, a temporibus,
ab fortuna denique ipsa prestitam laudis et victorie occasionem negligebat
numquam. Ab duro autem certamine prudentia non pusillanimitate aut vecordia
aliqua precavebat; semperque (quod meo iudicio sapiens quisque debet)
prudentiam quam vires modestiamque quam ullam apud se iactantiam valere
ostentabat. Tametsi quis fortitudinem anteponat pietati, fidei, religioni? Quas omnes virtutes esse iustitie partes
commemorant. Non ingredior eam disputationem eorum qui dicunt apud quem una sit
virtus, eundem omnes alias habere virtutes. Quid an non iustitia sit bene
merendo, ut hostes atque nos diligant aut saltem nequidquam oderint. Viri
strenui et bellatores, quos fortes nuncupant, in castris intra armorum tumultus
versantur in rapinis, in cede, si recte interpretamur, consenescunt militando;
qua in re una maxime fortibus istius modi locus est. Iusti in laribus patriis et
domesticis cum penatibus et caris civibus quietem tranquillitatemque colunt.
Animi audacia et viribus pacem et otium fortasse queritat miles; per equitatem
autem ac leges otio et pace cives bene morati fruimur.
Sed missam
faciamus hanc de istiusmodi virtutibus disputationem; siquidem non manus
tantum, verum et imprimis ipsum pectus fortitudinis sedem atque domicilium
obtinet; ac me in ferro quidem quantum in animi magnitudine et firmitate
fortitudini gloria collucescit. Ad rem redeamus. Prudens idcirco noster fuit Canis qui ab ineunte etate,
spretis armis spretisque istiusmodi (ut quidam fortassis extimant) furoris et
immanitatis artibus, sese totum optimis et pacatissimis optimarum rerum studiis
et disciplinis contulit. Nam cum me plurimum litteris delectari et a numero
eorum, qui hac etate mediocriter docti habentur, non reici atque secludi
fortassis audisset, illico, neglectis patriis et domesticis delitiis, ad me
animi divitias rebus caducis preferens atque ardua et rarissima appetens
concessit. Cuius ego indolem et decorem forme conspicatus nimirum amore erga
illum affici occepi. Quod ipsum Socrati, cum Alcibiadem formosissimum
adolescentem esset conspicatus, accidisse referunt; et negasse Socratem, quoad
in se foret, passurum ut divine adolescentis pulchritudini condigni sanctissimi
mores et virtutes non adessent.
Erat
autem Canis noster facie honesta et liberali, liniamentis iis a quibus Zeusis
facile omnem pingendi venustatem et gratiam ut a virginibus crotoniatibus
sumpsit, excepissent; ore leto et Megastomo patri persimilis. At oculis
pietatem atque modestiam matris perquam belle gestiebat. Pectoris quidem
amplitudine et ceterorum membrorum dignitate et specie maiorum suorum statuas
pulcherrime representabat. Que omnia mirifice ac probe divinitus ad admirabilem
ingenii et animi vim, multo ut erat, maximam exprimebat. Nam eo fuit quidem
singulari et divino ingenio preditus ut liberales quidem apud me artes ingenuis
canibus dignas inextimabili quadam discendi celeritate omnes parilis etatis
studiosos paucis diebus exsuperans integre edidicerit. Memoria fuit maxima, ut
que semel memorie commendarit, numquam effluxerint, semper ex tempore atque
impromptu affuerint. Neque solum rerum quam in L. Lucullo fuisse maximam
ferunt, sed verborum quam Hortesium amplissimam habuisse aiunt, memoriamhabuit.
Hinc mirum illud quod ne trimatu quidem exacto latinam grecamque linguam eque
atque hetruscam tenebat. Ingenio preterea fuit docili et versatili et ad
quamvis rem aptoet ita accincto ut brevi adiuncto studio, cuivis sese rei
agende aut arti dedisset, omnem in ea pristinam suam industriam et operam
exposuisse diceres. Mente fuit constanti et minime levi aut volubili, ut
interdum in eo illud Catonisdictum subverer, quo aiebat: odisse se puerum qui
precoci esset preditus sapientia. Sed in ea prematuritate nihil habebat
morosi aut fastidiose grave. Ac numquam in eo erudiendo nihil molestum laborem
aut stomacum esse suscipiendum sensi. Vita quidem et moribus ea fuit, quam omnes et bene vivendi et probitatis se
propositum habere exemplar faterentur atque congratularentur. Accedebat eo quod
cum esset in omni gestu et sermone modestus, tum et in omni reliqua vita preter
ceteros ut pecunie sic voluptatum omnium minime cupidus, maxime contemptor et
esse et haberi studiis omnibus elaborabat, veluti qui a me sepe eruditum
meminisset, pecunias a vulgo intemperantium et imperitorum tantopere expeti,
quod uni cui sint dediti voluptati subministrent; et in quo homine longe a
voluptate ad virtutem pendeat animus, non in eo istas opum divitiarumque
flagrantes cadere cupiditates. Fuit igitur pecuniarum omnino gravis et sapiens
aspernator. Una tantum vixit contentus veste. Pes illi ut estate ita et bruma ad nives nudus.
Somnos non delitie gratia oscitans, sed requiescendi necessitate sub divo
quovis dabatur loco, modo non turpi atque obsceno (cum opus esset) capiebat,
vini et pulmentorum abstinentissimus. Itaque in hoc nulla luxuries, nulli
sumptus, nullum es alienum, nulla, uti aiunt, conviviorum libido. Si
quem oderat, coram accusabat; in absentes minime umquam maledicus. Amicorum
secreta nusquam prodidit. Suo contentus, aliena appetivit numquam. In omnes mitis, affabilis; ad amicitias
optimorum pronus et propensus; amicitiasque ipsas obsequiis quam
pollicitationibus, re quam ostentatione inibat atque adaugebat. Amicitiaque
esse per virtutem dignius quam per emolumenta ambitionemve amari cupiebat,
tamen dando quam accipiendo in amore progrediebatur. Nulli gravis, nulli durus
preterquam quod ab obscenis, impuris ac desidiosis sese alienum et maxime
segregatum volebat esse, quos quidem animi quadam generositate ferre nullo modo
poterat, atque imprimis eos omnes audaces qui iniuriam in quempiam inferrent,
Herculi similis, summo odio prosequebantur. Amicis meis omnibus obsequens, festivus, officiosus, obtemperans ut omnes
facile illum diligerent; et optimam de eo spem susciperent. Crevit igitur una
cum fama et rerum notitia annos et hominum de se opinionem superans. Diem
nullam otiosam preteriit agendo, omnia cognitu dignissima perscrutando; difficillima,
ardua et laudatissima tentando, numquam laboribus aut vigiliis parcendo.
Denique ut totum hoc genus laudis brevissime complectar, fuit hoc animi robore
atque virtute preditus, ut voluptates imprimis omnes respuendas et aspernandas
duceret; otio, desidie, ludis, conviviisque ingenuos labores corporis atque
animi contentionem ad gloriam preferret, in omnique vite cursu ea minime esse
expetenda putaret que essent a laude et dignitate seiuncta; seque natum
arbitrabatur non ad somnum et delectationem, sed ad virtutem, dignitatem, ad
patrie decus et ornamentum, ad studiosorum commoda, ad bonam gratiam, ad famam
nominisque claritatem et posteritatem comparandam. Hec igitur illius fuere studia et vite modus, que
quidem quasi capita summamque gestorum suorum succincte et presse duxi esse
recolligenda. Namque si preclara eius omnia facinora ordine velim recensere,
grandis admodum foret et supra meas facultates longe mihi difficillimus
susceptus labor. Siquidem is omni in laude consequenda studio, industria, opera,
assiduitate, diligentia cuivis preclarissimorum hominum concessit numquam; quin
et cum intregros dies ad laudem et gloriam summis laboribus et omnibus viribus
contendisset, noctu etiam interdum varios canendi modos auribus a concentu
sperarum orbis haustos, ne musicam sprevisse et omnino austerus videretur, ad
Lunam exprimebat. Hocque eo studiosius agebat quod me disputantem
audierat a cognitione earum rerum que turpitudine vacent, modo maiora et
digniora studia non pretermittantur, minime abhorrere ingenui proprium esse.
Namque quis ingenuum se et libere educatum audeat dicere, cum in equo
indecenter sedeat, aut palestra turpiter labatur, aut in armis tractandis rudis
atque penitus ignarus fuerit? Sed
de his alias.
Ad Canem
nostrum redeo, qui quidem quo a digno opere nullum vel minimum hore momentum
vacaret, cum una mecum a cuius latere numquam discedebat, apud quem etiam omne
tempus perditum arbitrabatur, nisi quod discendo consumeret, ad gymnasium et
studiosorum (quod sepe fiebat) conventum proficiscebatur, is letus et quasi ad
exspectatissimam voluptatem arcessitus pretendebat. Et quo sibi aliorum vitam
(ut aiunt) magistram haberet, et optimos ac laudatissimos, selectis spretisque
turpibus imitari commodius posset, quicquid ubique digni ageretur, quid quisque
obvius canis saperet doctrinarum Academiamne, Stoicos an Peripateticos, an
Epicureos oleret, sagaci industria scrutabatur; ad meque tantisper mores et
ingenium eorum quos tractasset referebat. Bonos comiter consalutabat, segnes ac petulantes
castigabat dictis. Denique semper etiam inter eundum erat in officio et cultu
virtutis. Cum autem ad gymnasia esset deventum, discendi studio intra coronam
disputantium equo et prono animo, cunctis eam rem ferentibus, tacitus atque
attentissimus illud Pythagoreobservans, qui taciturnitatem discipulis
imperabat, sese medium continebat. Quod siquem insolentem ostentatorem
offendisset, illico eius ineptias maximis increpationibus cohercebat. Nolebat
enim eo in loco bonas illas horas male per temeritatem alicuius deperdi. Quibus
omnibus in rebus quam assiduus, diligens perseveransque fuerit. Quid
ergo hoc loco infinita eius exempla connumerem? Quo enim studio, quibus
vigiliis ad disciplinas incubuerit, testes sunt scole litteratorum in quibus
persepius summa cum audentium attentione maximis vocibus declamavit. Quo autem
morum splendore, qua facilitate, humanitate, affabilitate ornatus fuerit,
testes sunt gratia et benivolentia qua omnes in illum erant, dum vitam ageret,
affecti. Testis et meror funeris, lacrime bonorum ac desiderium quo illum
omnium etatum omnisque fortune homines defunctum prosecuti sunt. Quam postremo
solida et perfecta et absoluta inter mortales virtute fuerit, quos ego testes
alios adducam, preter auctoritatem, famam et nominis claritatem quas magnificis
et innumerabilibus suis gestis vivens sibi ipse comparavit? Quod genus belli in
quo non ipse sit cum laude versatus? Maritimis contra anates atque anseres piratas et fures aquaticos;
campestribus contra locustas ortorum vastatores; murali contra lacertas
alveorum et rerum publicarum perturbatores. Quibus omnibus in rebus, dum corona
et triumpho dignus putari quam consequi studuit, omnes eos qui aut in otio
litterarum aut in publico negotio cum laude et auctoritate fuere versati gloria
et claritate antecessit, ut cum in ceteris singulis virtutes singulari aliquo
vitio comite et coadiuncto fuisse comperias, in hoc uno omnes fuisse virtutes
accumulatas quovis ut minimo secluso vitio invenias. Non enim cupidus ut
Aristoteles, quem hamo aureo apud inferos pro pisce captum finxere. Non
lascivus ut Plato, cuius de Stella suo, amatorii versus efferuntur. Non
ambitiosus ut Cicero, qui, cum sese laudando pene defessus esset, alios per
epistulam oravit ut de laudibus suis librum conscriberent. Non crudelis ut Sulla,
qui tot civium romanorum milia mactari iussit. Non legum et libertatis eversor,
non reipublice occupator ut Cesar. Non mulierosus ut Cato, ut etiam sua ultima
pene etate scribe cuiusdam filiam amore captus uxorem petiit. Non cupidus ut
Crassus, qui, omnium ditissimus, falsa in dies testamenta adiret.
Sed quid ego istos omnes prosequar, aut istiusmodi ceteros
apud istorias celebres cum Cane nostro comparem? In illis maxima vitia virtuti
applicata aut ad mediocrem probitatem nulla rerum gestarum preclara monumenta
adiecisse invenies. In Cane autem hoc nostro maximas et excellentes virtutes,
prestantissimum ac pene divinum ingenium omni vel minima turpitudine et
obscenitate vacuum fuisse quisque palam asseverat. Quid est quod in illo optes, aut non longe eum
maximis et illustrissimis virtute viris anteponas? Qui quidem summa cum
fortitudine integram iustitiam, incredibili cum animi magnitudine, singularem
pietatem et religionem, divina cum ingenii flexibilis et versatilis vi
firmitudinem et perseverantiam incohatarum et inceptarum rerum, versuta et
callida cum natura et mente simplicitatem, ac penitus innocuam vite rationem,
egregia cum gravitate et severitate mirificam humanitatem ac misericordiam,
facilitatem, affabilitatem, grandique ac multiplici cum rerum usu et
experientia integram, solidam et absolutam sapientiam religionemque coniunctam
habuit. Pro meo idcirco iusto dolore possem incusare fortunam que optimum illum
et sanctissimum nobis acerbo fato eripuerit. Satis quidem ille vixit,
non nego, qui bene cum virtute ad gloriam vixit.
Cuperem tamen ab amicis illum et ab his qui suis exemplis
in dies meliores et eruditiores reddebantur, minus desiderari. Etenim quis non condoluerit, cum florida etate
preter spem et expectationem omnium ab invidis atque occultis eum inimicis
veneno absumptum meminerit? Quis non merore afficiatur, cum cetus studiosorum
eius interitu mestos ac tristes intueatur? Quis non collugeat, cum memorie
repetat illius morientis amorem erga me? O noster igitur Canis, nostre delitie,
decus iuventutis, splendor et ornamentum familie tue, qui et forma et moribus
et virtute nobilissimam, vetustissimam, ornatissimamque familiam tuam multo
nobilitasti, ac longe celeberrimam effecisti. Qui iocus et festivitas esse
nostra consueveras. Quem intuentes iucundum, facetum ac lepidissimum amenitate,
alacritate, hilaritateque quadam afficiebantur. Tu cuius presentiam modestie,
dignitatis, gratie, humanitatisque refertam studiosi admirabantur; cuius
ingenium, doctrinam, virtutesque, spectando et animo repetendo omnes
obstupescebant. Suscepto veneno, quasi a complexu amici in longissimam alterius
vite peregrinationem discedens, me revisum atque exobsculatum moriens veneno
tabidus et confertus accessisti, atque primo conspectu collacrimasti. Vale,
igitur, mi Canis, atque esto (quantum in me sit), prout tua expetit virtus,
immortalis.
|