Philosophum
nescio quem celebrem ferunt solitum admirari ineptias hominum, quod res
plerasque in medium expositas et cognitu perfaciles negligant, res vero a
conspectu abditas natura et in obscurum retrusas omni studio et omni opere
perscrutentur, et eam rem sic expostulasse predicant: "Caeline ambitum et
siderum motus et huiusmodi reliqua vix ipsi nature satis cognita inepti
mortales odiosa nostra curiositate disquirere non cessabimus? Quid vero
animans animanti prestet, quidve hi maxime quibus cum vitam degimus ad bene
beateque vivendum emolumenti possint afferre, nobis erit penitus nihil cure?
Quotus enim quisque est a quo domestica hec si postules (sino maiora), ut
quenam ex bove aut iumento in vita hominum commoda suscipiantur, satis id
explicate queat pro sua prudentia dicere? An adeo id inter homines vitium est
aliunde nisi quod, spretis his rebus que ob oculos vagentur, quasi fastidio
quodam acti nostrum ipsi dispicimus commodum, et ea demum sectamur que quidem
humani ingenii viribus et studiis nequicquam assequi pro desiderio
liceat". Quod si idcirco ita statuisse oportet studiosos et rerum
optimarum cognitioni deditos percommode in hiis domesticis et familiaribus
rebus dinoscendis versari, quarum exemplis suas in vita rationes meliores
reddant, quis erit qui nostram improbet diligentiam, si in minutorum animantium
et natura et moribus recensendis aliquid per otium et animi causa opere
consumpserimus? Ac meo quidem iudicio, erimus apud cupidos litterarum non
omnino aspernandi, quandoquidem nos qui legerint ita intelligent esse compertum
natura, ut voluerit bonas vivendi artes passim vel a quovis infimo animante
medium inter hominum usum exstare.
Tametsi ipsa de qua brevissime dicturi sumus, musca inter
alites una familie nobilitate et prisca maiorum gloria plurimum prestet, ut
nequeas et ipse non admirari veteres poetas in laudandis apibus, spreta musca,
tantum posuisse opere et diligentie. Quarum quidem seu stirpis generositatem,
seu mores omnemque denique vitam compares, multo precellere splendoreque multo
muscas quam apes esse illustriores comperias. Ex Inaci quidem filiaapes ortas
non inficior, modo et poete ipsi fateantur muscas ex Centaurorum genere
prognatas, ut linteis annalium libris testari fama est. Et profecto de muscarum
prole ita duco esse statuendum, ut quarum intuear vitam pro innato sibi more
esse multa ex parte non aliunde quam ex optima vetere et probatissima
disciplina militari, earum aut a Bellona stirpem aut a bellicosissima aliqua
invictissimaque gente deductam opinemur. Nam cum, uti aiunt, in re militari hec
prima sunt: exercitum instruere ut volens ac lubens pareat; proximum, falangem
per tuta sensim deducere; tertium, apto habere loco militem ad urgendum hostem,
ad ferendum adversos omnes casus, quis erit qui omnibus his in rebus muscas
prescripta veteris familie muscarum disciplina egregie instructas neget?
Principio quidem nulla muscarum est, que non veterani militis officium et expertissimi
imperatoris munus nullis aliunde quam ab sua solertia et acri perspicacia atque
a temporum locorumque occasione captis imperiis exequatur. Ex quo fit, ut non
rege et castigatore veluti tironum greges apium cohercende sint, sed libero
quodam militandi ordine modo pabulatum vagantur, modo in manipulos, modo in
maiores turmas pretoriasque cohortes hostem illudendo in insidias illiciendo
atque miris artibus fallendo conveniunt. Mavorti quidem genti, Getis, quod
muscas imitari conata sit, apud claros veteres scriptores egregie laudi
adscribitur. Quanta idcirco erit muscarum gloria, que quidem mirifice atque
unice genus hoc ipsum militandi norunt? Sole musce ob earum assiduum et
inveteratum armorum usum militari gloria celebrande sunt. An fuere unquam seu
maiora seu minora ex hibernis mota per omnem hominum memoriam castra, in quibus
non ingens muscarum manus inter equestres ordines commilitarit? Nulla uspiam
facta preda pecoris qua non participes musce fuerint. Agrorum incendia
tectorumque ruinas, quod immanitatem saperent, musce nusquam probavere, ut
facile muscas intelligas cum omnem etatem assidua militia contrivisse, tum et
ipsis victricibus in armis semper humanitatis fuisse et pietatis memores. Illud
etiam ex vetere disciplina apud muscas observatur, ut noctu castris tutissima
in edium parte positis congruant caveantque ne cum natura irata advorsum, neve
cum tempestatibus, algore, siti, neve cum hoste infesto aliquo sibi sit iniquo
Marte decertandum. Qua quidem in re
muscarum prudentiam et belli peritiam quis satis aut ut merentur laudarit, aut
imitabitur ut par est? Nusquam enim musca castra metabitur, nusquam assidebit
loco, ni prius terque quaterque tutone illic sibi consedisse liceat
pertentarit, quod ipsum ex primis esse militie laudibus Agesilaus Pirrhus
Fabiusque asserebant. Sed quid multa? Qualesque tu eas putas publicis futuras
in expeditionibus, quas quidem, privatis quibusque suis in profectionibus,
continuo classicum aliquid pro more canere et ad quoscumque bellorum usus
singula premeditari animadvertas? Timotheummusicum ferunt solitum
phidibus et cantu principum animos e convivio in arma et ab acie in convivium
revocare. At musca procul voce canora e regione volitans ipsum in bella ciet
Martem, ut arbitrer Lacenashinc suum traxisse morem ad thibiam coequatis
exercitum gradibus ductitandi. Accedit his, que hactenus recensui, habitus
atque ornatus, quo quidem maiores nostri heroum statuas et magnorum deorum
simulachra adornatas in templis theatrisque ponebant. Aureo enim et discolori
ere thoraca et ab humeris pendulis alis pro tua, o Romane, toga utitur musca,
tantique apud ingenuum muscarum genus a maioribus usque deducta consuetudo fit,
ut ne in provincia quidem novos unquam susceperint habitus, quin et virgines
matroneque adulte Amazonum more nudis ere pectoribus vagari non novere. Quod
magis mirere, earum vultus si spectes, humanitatemne atque mansuetudinem magis
an acrimoniam et iniuriarum quandam militarem intolerantiam pre se ferant
musce, non satis discernas. Neque id in musca evenit, quod in ceteris plerisque
militaribus, tum maxime in milvo, vituperatur, ut supercilio aspero et naso
adunco et preacutis falcibus ferreisque unguibus sese sublimen ostentans
perduellio atrocissimus haberi velit, acie vero et belli expeditionibus longe effeminatior
sit quam secundo esse Gallosimpetu referant historici. Quibus demum predita
viribus sit musca cum aliunde tum vel hinc perspicuum est, quod elephantuma
musca prostratum se posteritas vidisse litterarum monumentis tradidit. At nos quotiens firmissimum tota
exagitatum silva taurum vidimus musca urgente? Que tamen cum et vi et viribus
et disciplina maiorem in modum ad omnem armorum usum valeant, hanc sibi primam
et precipuam laudem iam tum pridem vindicasse gloriantur, ut cum ceteris
virtutibus tum presertim innocentia maiorum suorum mirificas laudes
exsuperarint. Sunt qui vulturem egregie commendent auspicatissimumque esse
alitem asseverent, quod unum hoc ipsum animal penitus innocuum nullos lacessere
natureque omnibus parcere operibus assueverit. At musca nullum flagitium in
vita, nullum furtum, nullas rapinas exercet; non floribus celitus noctu
demissos, iacinthos, smaragdos, succinos, uniones et eiusmodi gemmas decerpit;
non in abditum, ut apes, sibi immodicam divitiarum vim congerit. In luce musca
inter hominum frequentiam, in orbis terrarum, ut ita loquar, theatro vitam
degit, nullis gravem, sibi quietam, aliis non invisam, suaque studet esse omnia
gesta nusquam vacua interpetre et spectatore. In propatulo convivatur,
ut a musca veterem illum Lacedemoniorummorem in publico cenandi institutum
arbitrer. Paucis minimisque contenta musca est, non fastu, non ambitione, -
eque enim principem atque plebeum, eque divitem, eque egenum amplexatur,
exosculatur, confovet alis atque applaudet, - non invidia, non ceteris aliis
seditionum seminariis et discordiarum irritamentis musca collabefactata
contabescit. Verum o dignam muscarum vitam! Una epulantur, una alacres coactis
in unum frontibus, amoris signum, ebibunt, docte quod aiunt convivium esse
alumnum amicitie. Sed quid in
his commorer? Utrumne qua inter se pietate ac gratia convivant palam et in
promptu parum est, quando fessas muscas ab amica submissis humeris toto portari
ethere intueamur, quo uno solo pietatis merito effecit vates, ut se Eneas supra
sidera notum gloriaretur? Tantaque preterea musce inter se quiete
convivunt, tanta et animi tranquillitate, ut nusquam ex omni historia invenias
a musca ferro aut veneno aut laqueo aut huiusmodi nefario aliquo scelere esse
peremptam muscam, non dolo non fraude male affectam; non hanc usque in diem
fuere inter muscas odia, simultates, dissidia. Non ut apes, vatum immerite
delitie, civilia exercent inter se bella; non ira concitam detestabile aliquod
uspiam facinus muscam admisisse ex omni memoria comperies, cum cetera ferme
omnia animantia mortalibus pestem olim atque perniciem attulerint. Ut cetera
omittam, locustas legimus agros vastasse inediamque et malam pestem reliquisse;
formicas item legimus fuisse urbibus exitio. Mitem, pacatam equabilemque ipsi
homines ut ducerent persimilem muscis! Non enim plures hominum manu quam omni
reliquo calamitatis genere homines periissent; non Transimenus, non Canne
hominum cruore maduissent; non flumina cadaveribus cohercita constitissent, non
ferro flammis et tristi favilla, uti ait poeta, tam multa immersa iacerent; non
se Cesar plus quadrigenta milia hominum e vita sustulisse gloriaretur. Sed de his alias.
Quam vero reliquis omnibus animi laudibus musca egregie
exculta sit, quis satis pro dignitate queat recensere? Omnium profecto philosophorum scholas bonos
edocuisse mores et bonis instruxisse artibus muscam, si satis eam novi, posse
me affirmare non negarim. Missam facio innocentiam, mansuetudinem, mitem
animum, simplex pacatumque ingenium, tranquillam et equabilem vite degende
rationem, quibus in rebus muscam longe precellere edocuimus, quas item res in
pectoribus militaribus perquam rarissime comperies, ut qui vi et viribus
prepotens sit et quoad velit tuto esse contumax queat, idem equitate et
mansuetudine diligi quam fortuna et secundis suis rebus metui ducat antiquius.
Maiora enim hec sunt quam ut pro nostris eloquentie viribus condigne possint
hoc loco dicendo exornari. Ceterum quanta sint religione imbute musce, quis est
quem lateat? An uspiam fuere dapes diis exposite, an factum umquam sacrificium,
cui non quoad licuerit musca interfuerit? Prime libant, postreme ab aris
decedunt, assidue ad sacrum coherent, noctu ipsis cum diis lucubrantur. Prudentia
sunt penitus admirabili. Quid enim prudentem magis decet quam ipsum sese nosse
ad quam sit potissimum rem peragendam natus? Quid est quod ex bene consulti
officio magis conveniat quam ei sese rei totum tradere et id ipsum omni studio
et diligentia exequi, quod te non invita, uti aiunt, Minervasuscepisse
intelligas? Musca quidem cum se ad rerum investigationem et cognitionem ortam
animadverteret, cum a natura ita se adornatam oculis pregrandibus senserit, ut
que trans celum, que imo sub profundo queve omnem ultra regionis limbum atque
ultimum orizontem latitent facile discernat, quonam in opere commodius, duce
natura, comite solertia, exercebitur quam in eo quidem, quo flagranti suo
studio assequatur, ut nulle se rerum occultarum indagantem lateant? Quod si
hominem, cuius ocelli ne vigesima quidem capitis sui erat pars ex Pireo
Carthaginensium classem a portu progredientem vidisse ferunt, quid erit quod
suis turgidissimis oculis non videat musca, quid erit quod suam fugiat
curiositatem? Ac novit quidem musca quas offas Circes, suos ut in monstra
hospites converteret, exposuerit; novit quonam loco quesitus Osirislatitet;
novit et quenam in natibus adsint vitia Helene, et Ganimedis occulta omnia
attrectavit; Andromache quoque pendulas vietasque mammas quid austerum saperent
iterum atque iterum applicans sensit; denique cum nullas penitus rerum
occultarum musca non noverit, o admirabilem inauditamque virtutem! Pompeium
fuisse tacitum ferunt, et alios ne tormentisquidem adduci potuisse ut conscios
facinoris propalarent; hancque virtutem prope divinis laudibus extollunt. Quid
musca, que omnium conscia nullius tamen umquam dicta aut facta revelavit;
quibus laudibus prosequemur? Remme
unquam tam secrete fecimus, ut musca interpres spectatrixque non fuerit? An tu
musce lingua tibi esse ullum importatum damnum uspiam meministi? ut profecto
sic statuas: a nulla tantum re abhorrere muscas quam a delatoris perfidia et
scelere; quandoquidem ex tanto hominum numero exque tam assidua peccatorum
exhuberantia, que passim teste musca perpetrantur per omne evum, musca nullius
preter unius tantum Domitianiflagitium et immanitatem, atrocitate iniurie
permota, vindicte causa promulgavit; scelestissimum enim principem nimiis in
muscarum familiam odiis delirantem et domesticas familiaresque atque sue
solitudinis comites muscas detestabili crudelitate prosequentem - ut par fuit -
inimicum effecit. Etenim quis hunc, qui se preacuto stilo veluti hostem patrie
et iuris publici atque dignitatis perturbatorem prosequeretur, ferre diutius
quivisset? Igitur qua una re sola principum iniurias privati ulciscimur, quamve
unam rem solam principes ipsi non metuere non didicere, ea sibi musca penas a
consceleratissimo desumere iusque fasque exprobatissimorum consensu et opinione
duxit infamia. Nam eius nefarium facinus, diram et tetram mentem, ut omnibus
paterent, ut esset orbi terrarum sua infamia odio, promulgavit. Neque id quidem
sponte, sed coacta: nam tantis satellitibus armatum ulcisci principem non
linquebatur et tantas tamque atroces iniurias non sentire non licebat. Quis
igitur inculparit si graves musca iniurias quoquo potuit pacto occulti sceleris
promulgatione vindicavit? Aliorum ineptias et iracundas in se manus modice et
modeste pro sua semper facilitate pertulit. Conviciis, obtrectationibus,
maledictis calumniisque improborum ab officio nusquam discessit. Nescio quem
laudent philosophum eodem semper domum rediisse vultu quo abierat, at ego sic
de musca deierarim unum hoc animal tanta frui equanimitate, ut ne ridere neve
flere neve supercilium contraxisse neve frontem laxasse in adversis prosperisve
rebus uspiam visa sit. Una et privata in domo et in publicis locis forma
oris atque eadem sempiterne sese musca exhibet. Quid de cultu ingenii studiisque bonarum rerum, quibus se exercent musce,
dixerim? Veteres Pithagoreos optimas plerasque artes muscarum gens edocuit. Vocum
rationem et canendi modos, qua maiorem in modum delectantur Pithagorici a musca
musicam nuncupavere, quo eos memores accepti beneficii posteritas fuisse
intelligeret. Nam, cum ex gutrullo oleario exque mitreta vinaria profundum
intonans primas illas graves apud musicos notissimas voces ut atque re in usum
produxisset, acutis sol et la canoris vocibus preter propter volitando ipso ex
ethere applausisset, medias voces mi et fa, quod subextincte et lugubres sint,
telis aranearum implicita effinxit. Ergo merito hanc Pithagoras muscarum generi
gratiam retulit, ut tam preclare artis auctori nomen, eo pacto posteritati
commendaret. At mathematicos qui negarit muscarum alis celum sideraque ipsa conscendisse?
Birillo enim adamanteque contextis alis muscarum, geometre omnium dimensionum
conscriptiones adinvenere; quin et mundi picturam Ptholomeum mathematicum
illinc aiunt desumpsisse, namque ferunt alis muscarum Gangem, Histrum, Nilum,
Eridanum et eiusmodi, quibus a montibus in mare perfluat quasve inundet gentes
pulchre expictas exstare. Sunt et
qui affirment illic Egyptias pyramides Eleusinumque templum conspici. Tantas me
res fateor non illic satis recognovisse. Caspium mare Meotimque paludem
atque Elicona crispantibus sub radio undis me interdum despectasse illic non
infitior. Illud preterea facile assentior ac mihi fit quidem verisimile, quod
fama in primis fertur, Pithagoram non, ut ineruditi librarii exscribunt, musis,
sed muscis echatomben, muscis inquam, echatomben, sacrificium fecisse, in earum
alis geometrica illa altimetra omnium admirabili figura adinventa.
Tam multe dicenti mihi muscarum accurrunt in mentem
laudes, tam varie, tam inaudite, ut sentiam longe maiore quam mea sit
eloquentia ad eas recensendas esse opus. Preterea, quod ipsum divinis quibusque
ingeniis continuo evenit, apud multitudinem imperitorum tam sunt musce invise,
ut verear ne, si diligentius muscarum singulas laudes fuero prosecutus pro
nostri ingenii viribus, omnium in me unum invidorum odia provocem. Ac novi
quidem non sine mearum rerum iactura quid ipsa possit invidia, malorum inter
mortales culmen; idcirco multa, cum de meo ingenio diffusus, tum invidiam
veritus, consulto mihi fore pretereunda statuo. Illud non negligendum pro rei
indignitate censeo, quod plerique obtrectatores annuente plebe in triviis
oblocuntur: muscas hiulcum esse animal, procacem, inconsultam; nihil esse quod
prima non sorbeat, ipso in poculo sepe ob voracitatem animam soffocasse, reges
deosque ipsos lacessere assuesse, sed penas pendere sceleris aranea vindice.
Has nos calumnias non dicendi artibus, - nam incompta et subinculta nostra hec
est oratio, - sed veritate ipsa abolebimus, et, queso, eadem qua huc usque
voluptate, o studiosi, quam belle et succinte rem ipsam transigam perlegite.
Vos, o iniqui obtrectatores, utrumne tam imprudenter quod
summis viris a doctis quibusque datur laudi, id vos vituperio ascribitis
muscis? Laudatur Plato, laudantur et
alii non paucissimi viri litteris et rerum cognitioni dedit, quod longas
obierint peregrinationes nullas ignorandi gratia, quas quidem mortales quovis
loco tenuissent. Vosne solertiam muscarum odistis, improbi atque ineptissimi,
quod pro suo philosophandi instituto vos esse non usquequaque otiosos velint? O
segnes et tardissimi, quos vix stimulis ipsis ad opus musca excitet, discite
bonos mores a prompta virtutis instructrice musca! Nusquam otiosa est musca,
desidesque pro officio, quoad in se est, acrius exercet. Peniteat aliquando per
ignaviam somno sepultam vitam degere, et imitasse quidem muscam decet, que cum
interdiu nusquam a cultu virtutis cesset, tum et noctem a forensi opere vacua
in meditatione rerum maiorum magna ex parte insomnem ducit, et, noctem ipsam ut
celum spectans commodius per vigilias trahat, pedibus a lacunari aut a camini
labro resupine adacta dependet. Neque pigeat eas imitari, quas et summi viri
imitati sunt. Aristotelem philosophum memorie proditum est solitum quidpiam
supra pelvim manu protensa substinere, cuius cadentis strepitu obdormiscens
rescipisceret. Preclara musce laus, quam summi viri imitentur! Hiulcam
atque voracem dicunt esse muscam. Dispeream, si quod intra mortales animans
aliud viget, cui sit omni parsimonia astrictior gula; et vescitur crudis
oleribus eque musca ac decoctis, neque muscam memini unquam cum lixa aut coco
fecisse iurgium. At poculo immersam vituperant. Longum esset eos referre, qui
inter cenas defecere; multi enumerantur patritii, pretorii, consulares et
eiusmodi viri probi et modesti inter offas et calices defecisse. Sed quid agimus? Parumne
intelligimus hanc precipuam et prope divinam esse muscarum naturam et morem ut,
quo assiduo philosophantur et rerum secreta sedulo rimantur, eo interdum
queritandi gratia et dinoscendi studio in periculum incidant? Sapientiam aiebat Affranius memorie et
usus esse filiam. Multa nimirum scrutetur oportet qui se a multitudinis
grege ad cultum sapientiae dedicarit. Plinium doctum illum, qui omnem rerum
naturam sua in historia complexus est, legimus ob suam investigandi
curiositatem ab estu erumpentis Etneabsorptum et in profundum vastumque montis
hiatum summo a vertice corruisse. Non
tamen vituperatur vir diligens, agens, discendique studio magis flagrans quam
ipse Etne mons. Muscam quod discendi voluptate detineatur vituperant.
Dicunt phisici lac esse cruorem non decoctum, et vinum esse terre sanguinem
scripsit Androcidesclarus sapiens; id ita ne sit musca pitissando ediscit,
quidve in unum congestus atque confusus multorum florum desudans chymus sapiat
diligentius degustat. Archimedem
mathematicum Syracusis ne tumultu quidem hostili et fragore ruentis patrie ab
rerum occultarum investigatione potuisse abvelli commendant. Muscam ita
odere, ut meritas diis poenas dicant pendere, quod in pervestigandi opere
detineatur quodve aranee laqueis intercepta pereat in servitute. Servi fuere et summi complures philosophi et
nonnulli poete. Vel quisnam est qui se liberum audeat dicere, ni tantum is, qui
nulli serviat turpitudini? Sed de his alias. Ego sic statuo, dicant
improbi contra quid velint, a flagranti studio virtutis imminere muscis
quotquot immineant pericula. Cupit nosse musca cum ceteras res, tum et quid
sibi in propatulo extensa Aragnesopera velint. Quid mirum igitur si, incauta et
animis ad virtutis cultum occupata, musca insidiis vafre et omnibus militie
artibus callentis aranee iniquam in decertationem collapsa capitur? Multi etiam
fortissimorum imperatorum insidiis subcubuere; sed suo in miserabili casu an
non tu id muscis ad summam laudem deputes? Prelongis utitur aranea sabinis
hastis, et laquea iactare edocta melius quam Alanus is, qui in acie laqueo
Tiriadem Armenie regem comprehendit, non tamen audet latitans prius paratum ad
duellum erumpere aranea quam complicitum et penitus obstrictum hostem e castris
intueatur. Atque tanta erga innocuum muscarum genus crudelitate bellua ipsa
sevire crassarique assuevit, ut facere captivam missam nullis unquam flecti
precibus potuerit. Pisces Arionimmitissima et immansuetissima animantia cantu
ad sui misericordiam traxit, pisciumque opera salutem adeptus exstitit. Musca
vocum cantusque invetrix apud immanissimam Aragnem, fibras precordiorum canendo
rumpens, nullam potest adinvenisse misericordiam. Quod si tantum una ullis
unquam temporibus postliminio reversa suos accepte iniurie potuisset reddere
certiores, testor patrios muscarum deos superos et inferos, quot habet terrarum
orbis muscas, tot experta non sine maximo suo malo fuisset aranea Scipiones
atque Cesares.
Sed iam satis multa mihi videor de muscarum laudibus
dixisse. Dixi qua sint forma egregia predite, quo ingenio, qua disciplina,
quibus animi virtutibus imbute atque ornate. Possent et pleraque adduci
muscarum dicta factaque digna memoratu; tum et de muscarum natura et viribus
admirabili ad res varias agendas multa fortassis essent edisserenda, veluti si
id instituat muscarum familia queatne ad oras usque Oceani et tenus columnas
Herculis Rhodium colossum trahere, quod optimi architecti posse muscas
asseverant. Ac compertum quidem apud me est, qui talibus non nihil delector,
Caucasum montem Taurumque montem Caspiumquemontem a musca supra Baleares
insulas posse, ni tempus vitaque desit, transferri; quod opus nature infensum
ne faciant, Proserpina generi muscarum properam atque immaturam dedit mortem.
Uterer epilogo et in eo presertim grandi vagarer
commiseratione, nam amplificationepro rerum magnitudine non liceret, sed ingens
muscarum copia suorum meritorum conscriptori congratulatum confluens id ne
exequar crebris osculis interpellant. Scripsimus hec ridendo et vos ridete.
|