Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Giovanni Paolo Lomazzo Della forma delle muse IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
Musarum forma, Magno Etruriae Duci
Virgineum postquam dulces Helicona Camoenae, Fontem Castalia quique superbit aqua, Ac iuga Parnassi liquerunt aspera, & unde Virgo Deum fugiens praecipitata fuit: Hospitio magni Ducis, Arni flumina propter, Dignatae Medicum fortia facta canunt, Amnes sistuntur capti dulcedine cantus, Et solito voluit lenior Arnus aquas. Scilicet hoc terrae toto fuit amplior unquam, Quem colerent illae, nullus in orbe locus. Convenit haec sedes Musis pulcherrima, Magno Convenit & Musas semper adesse Duci, Et, quòd formosae Musae, formosus & est Dux, De forma utrisque hoc iure dicavit opus, Qui, cerni quae oculis nequeunt, Lomatius auctor, Musarum formam mente animoque videt.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |