Guglielmo Berchet
La Repubblica di Venezia e la Persia
Lettura del testo

DOCUMENTI

DOCUMENTO II.

«»

Link alle concordanze:  Normali In evidenza

I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio

DOCUMENTO II.

 

1463, die 2 Decembris.

Quantum conferre possit rebus gerendis contra Turcum, quod magnus Caramanus ac Uxonus Cassanus bellum inferrant huic hosti: unusquisque satis intelligit quam propulsatus etiam ex partibus illis tenendum erit exterminium suum, multum facile secuturum esse.[103] Et vir nobilis Andreas Cornario valde praticus et aptus ad res istas, de ordine nostro praticam habuerit cum Caramano, et pro quanto habetur sperandum est negocium istud per manus suas votive perfici posse: propterea vadit pars:

Quod scribatur eidem Andreae: Nos esse contentos, quod personabiliter quanto celerius esse possit se conferrat ad magnum Caramanum cum nostris literis credentialibus quod sibi mittantur presentandæ dominationi suae. Apud quam commemorando insolentiarum et maxima dominandi libidinem turci communis hostis sui et nostri, quotque provincias et regna subegit destructis et caesis regibus et principibus suis. Et quod sicut videt totum orbem nititur deglutine omnem operam dare debeat per illos omnes utiliores et meliores modos: quos noverit expedire inducendi eum ad gerendum bellum, ex illa parte contra hostem ipsum, contra quem etiam in partibus Greciæ et Europae, et nos et alii domini et potentatus facimus et facturi sumus, quodquod a nobis fieri possit ad deprimendam superbiam tanti hostis.

Utque, Ex.ª, ipsius Caramani intelligat bonam mentem nostram in honorem et commoda sua sumus bene contenti mittere sibi libere et nostris impensis galeas sex ex nostris armatas et bene in puncto, ad agendum bellum a parte maris, terris et locis, præfati hostis, per id spacium temporis quod exigentia et tempus patient et quod, quidquid acquiret, sit Ex.ae illius domini.

Sumus quoque contenti velut affecti ill. dominationi suae, non devenire ad ullam concordiam seu pacem cum Turco nisi in ea interveniat et includatur una nobiscum ipse dom. Caramanus. Cum hoc etiam, quod sicut honestum est Ex.ª sua, ergo nos servare et facere debeat istud idem.

Et demum comittatur eidem Andreæ quod pro obtinenda hac intentione nostra, omne studium et diligentiam adhibere debeat. Nihilque prætermittere ut effectus iste sequatur, dareque continuam notitiam per literas suas nostro dominio ac capitaneo nostro generali de omnibus, quae sequentur.

Mittantur quoque literæ nostrae credentiales ad ipsum Andream directive Uxoni Cassano et Turcomano, sub quibus idem Andreas seu vir nobilis Lazarus Quirino, casu quo non posset accedere, se conferre debeat ad Uxonum Cassanum, vel ad ipsum Turcumanum, ad operandum similiter modis omnibus et inducendum eos ad inferrendum bellum turco.

Verum ex nunc captum sit. Quod idem Andreas aut alius vel alii[104] pro eo non possint facere nec fieri facere per se vel alios mercationum alluminum aut aliarum, sub pœna ducatorum mille, exigenda per advocatores communis.

Voti de parte

110.

de non

16.

non sinceri

3.

Nota quod super materia suprascripta facta fuit commisio, viro nobili ser Marco Cornario militi.

Confrontato nell'Archivio generale dei Frari, Secreta XXI, p. 209.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on touch / multitouch device
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2011. Content in this page is licensed under a Creative Commons License