Guglielmo Berchet
La Repubblica di Venezia e la Persia
Lettura del testo

DOCUMENTI

DOCUMENTO VIII.

«»

Link alle concordanze:  Normali In evidenza

I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio

DOCUMENTO VIII.

Magnarum Provinciarum caput, et Dominorum Provinciarum Princeps, ac etiam omnium illustrium dominationum. Domino magno.... augeat felicitatem tue Serenitati certum et manifestum est nec potest aliquis tantam magnitudinem tuam exaltare, seu extollere, quantum decet et tibi conveniens est.

Sumus nos tibi amicitia et dilectione conjuncti nunc et propter ut prius et antea eramus, nec aliquid in corde nostro fictum aut simulatum cogitamus.

Et dignum est..... Oratores el nuntii tui apud nos continue esse debeant et de occurrentibus nos teneant certiores. Vos autem, si de[115] nobis..... cupistis, adepti sumus Dei gratia, ea que numquam animo cogitavimus, nec aliquo modo speravimus, nisi Provinciam Babiloniae, Amasiae, Adicabageis et omnia quae continentur in eis, et fecimus nobis ea subjecta, et possidemus usque ad partes Romaniae seu Greciae, et non violentia et viribus, sed benignitate et equitate, et omnes perfidos inimicos confundimus, laus et gloria altissimo Deo.

Erat unus solum qui nobis aliquantulum adversabatur, hic etiam sponte humiliatus ad nos venit, et largiti sumus ei dominium de Corassan, laudetur Deus, incessanter. Sultan Cassan Baicona est nomen istius domini Corassan. Restat nunc alius secundus Sultan Greciae sive Romaniae, qui inimicum facundus et magnus, presentim super Caramanos, quibus veteri et antiqua amicitia conjuncti sumus. Ipsi Caramani venerunt ad nos supplices usque ad provinciam Azimie, quibus visis, subito venimus in Tauris, inspeximus super negotia eorum, et cognovimus quod ipsi proprii malorum suorum causa fuere. De principio nostre lune Rabemel sive Juli 1472 ad partes eis propinquiores iter faciemus. Multa et alia in presenti dicere sumiturus, que hic medicine Doctor noster ad te in sermone prudens mittimus, magnus medicus Isaac fidelis in quem magnam fidem habemus oretenus tibi omnia de mandato nostro sufficienter narrabit, et quecumque pacta intrinseca et secreta cum eo tractabitis et ipsa suum habebimus rata grata et firma, tamquam si ad componenda ea presentes essemus.

Datum in principio lunae Rabemel sive Julii, anno Maumethi 877 secundum cursum nostrum.

A tergo.

Magnarum Provinciarum domino, et principi civitatum venetorum testo Deo augeatur felicitas vestra, magnitudo vestra, excellentia vestra, q. nota est omnibus cum sit propter famam, et hoc dico bono corde propter amicitiam quam habemus et sumus nos firmati in aliquo fundamento vobiscum veteri et antiquo, et dignissimum est quod litera tua oratores et nuntii apud nos continue esse debeant ut de occurentia continue avisemur.

Copia de una lettera scripta da Uzunhasan al Doxe nostro nell'anno 1472.

Marino Sanudo, Cronaca ms. nell'Archivio Cicogna.

[116]


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on touch / multitouch device
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2011. Content in this page is licensed under a Creative Commons License