IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText | Cerca |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
AD
Miraris quod amem, puer o placidissime, te! Cur
non te, sis quamvis membra pusillus, amem?
Nonne sub exiguis stat virtus plurima gemmis,
ferculaque exiguum reddit odora piper?
5. Cerne brevi quantum est formicae roboris et quam
muneris in modica multiplicatur ape.
Parvus es et Paulus, Rolandi nomine dignus,
Rolandi quoniam robur et arma geris.
Quis non esse nefas te Paulum dicere credat,
cum tua sit trucibus vita paranda lupis?
Iam dicare magis Saulus, diversus ad illo,
qui Saulus primo, Paulus at inde fuit.
5. Saulus erat Christi cum persequeretur alumnos
cumque lupus trepidas dilaniaret oves.
At meruit Pauli nomen, cum voce Tonantis
accepit niveam mitis ut agnus fidem.
Tu vero, cui gesta placent moresque luporum,
10. ammisso Pauli nomine, Saulus eris.