Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Giacomo Alberione, SSP San Paolo - Bollettino SSP IntraText CT - Lettura del testo |
Nella luce dell’Immacolata Regina degli Apostoli: i migliori AUGURI CON PREGHIERE. Celebrerò, a Dio piacendo, una S. Messa per tutti nel giorno di Natale.
Il 1950 sia per tutti anno di luce, anno di bontà, anno di grazia.
Come Dono Natalizio spedirò copia delle nuove Costituzioni ai Sacerdoti; per i Discepoli carissimi si farà la traduzione italiana e verrà mandata possibilmente per S. Giuseppe.
Le Costituzioni sono la via della nostra santificazione.
Ecco il Decreto dell’approvazione definitiva:
«Pia Societas a S. Paulo Apostolo, die 10 Maii 1941, Decretum laudis et Costitutionum adprobationem, ad septennium per modum experimenti, consecuta est.
Societatis autem incrementum et prosperitas hac periodo, necnon ipsius firma compago; item spiritus religiosae perfectionis quo sodales informantur, atque zelus apostolicus quo religiosi finem specialem prosequuntur, constant etiam litteris testimonialibus Ordinariorum quorum in Dioecesibus domus extant. Iam enim in pluribus non modo Europae, sed etiam Americae et Asiae regionibus, Societas in bonum Ecclesiae uberioribus fructibus floret, operam praecipue impendendo ad catholicae doctrinae evulgationem apostolatu editionis seu libraria, cinematographica et radiophonica arte.
Iamvero Moderator Generalis cum suo Consilio, Constitutiones, quibusdam additionibus et mutationibus insertis, examini Apostolicae Sedis subiecit, humillime implorans ut ab Eadem, Societas ipsa necnon Constitutiones adprobarentur.
Porro SS.mus Dominus Noster Pius Divina Provvidentia PP. XII, in Audientia die vigesima septima iunii 1949, infrascripto Cardinali Aloysio Lavitrano, Praefecto Sacrae Congregationis Religiosorum Sodalium praepositae, concessa, attenta ubertate fructuum salutarium quos Pia Societas
a S. Paulo Apostolo tulit, attentisque litteris commedatitis Ex.morum Ordinariorum in quorum Dioecesibus domus Societatis existunt, auditoque voto Commissionis Reverendissimorum Consultorum, praefatam Societatem, sub regimine Moderatoris Generalis, adprobare benigne dignatus est; item Constitutiones latino idiomate exaratas, uti continentur in hoc exemplari, cuius autographum in Archivo Sacrae Congregationis asservatur, definitive adprobare et confirmare; prout hoc Decreto Societas ipsa et Constitutiones adprobantur et confirmantur; salva de cetero Ordinariorum locorum iurisdictione ad normam sacrorum Canonum.
Contrariis quibuscumque nonobstantibus.
Datum Romae, ex Secreteria Sacrae Congregationis de Religiosis, die, mense et anno ut supra.
F.to: Card. AL. LAVITRANO - Praef.
Vi sono nell’Istituto tante anime belle, generose, zelanti. Adoperiamoci tutti con l’esempio e la parola perché Esso sia un giardino di fiori profumati e belli innanzi a Gesù Maestro.
Che possiamo corrispondere ai desideri della Chiesa. Che serviamo il Papa in umiltà e piena dedizione. Che possiamo presentarci al tribunale di Dio con ricca messe.