Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Giacomo Alberione, SSP
San Paolo - Bollettino SSP

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 3c1 -


Secondo si usava nei primi anni dell'Istituto è bene regolarsi secondo i seguenti principii:

          1 – Praeter tria vota communia oboedientiae, castitatis et paupertatis, ad suam totiusque Societatis peculiarem devotionem erga personam Romani Pontificis eiusque supremum magisterium firmandam et roborandam, sodales omnes in Societate quartum votum profitentur, nempe Romano Pontifici fidelitatis quoad apostolatum.

          2 – a) Ex filiali fidelitatis voto quo Christi Domini Vicario ligamur, Ipsum in primis quoad illa omnia et singula quae ad vitam religiosam, sacerdotalem atque apostolicam tam genericam quam etiam specificam in nostra Societate spectant, ut nostrum Superiorem supremum atque dulcissimum Pastorem quem ut Christum in terra sequimur, ex toto corde, perpetuo profitemur.

          b) Christi Vicarium, qua Piae Societatis Superiorem supremum et dilectissimum Patrem, triplici plena atque immediata regendi potestate Eum ornatum agnoscimus, scilicet iurisdictione seu clavium potestate, dominativa atque ex voto seu ex vinculo religionis orta.

          c) In his omnibus filialem oboedientiam Summo Pontifici praecipienti promittimus et ad illa omnia, etiam heroica, nostrum oboedientiae votum extenditur ad quae iurisdictionis ac dominativa potestas sese extendunt.

          d) Peculiari ratione sodales sese obstringunt oboedientiae voto erga Romanum Pontificem, Superiorem et Patrem, in illis quae ad apostolatum Societatis specificum spectant. Inde in doctrina tradenda, in illis quae ad formam, rationem, temporis et loci adiuncta apostolatus, quidquid Romanus Pontifex iusserit, docuerit, innuerit, quibuslibet pulsis vacillationibus, sodales accipient et sine mora exsequentur.

          3 – Votum fidelitatis Romano Pontifici sodales magni faciant et, hoc subiectionis et devotionis erga Petri Cathedram vinculo arctius obstricti, validum medium illud habeant ad unitatem actionis securius in Societate servandam et universalitatem apostolatus editionis altius sentiendam.

 


- 3c2 -


          4 – Memores voti fidelitatis Romano Pontifici, vigilanti ac sedula cura studeant sodales ut in apostolatu editionis exercendo magis in dies sentiant cum Ecclesia eiusque Capite Romano Pontifice; et quisque pro sua conditione, maxime autem Superiores, curent ne in editionibus Societatis, nihil unquam tradatur quod documentis pontificiis, Ecclesiae doctrinae et traditioni non sit conforme.

          5 – Quae omnia ut in sodalium animis intime haereant, curent superiores et magistri ut toto institutionis curriculo, in formatione scilicet religiosa, intellectuali et apostolica sodalibus tradenda, ratio habeatur de hoc vinculo quod sodales et Societatem ipsam Romano Pontifici arcte devincit et veluti peculiaris Societatis nota habendum est.

 




Precedente - Successivo

Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL