Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 643 -


365. ALLA S. CONGREGAZIONE DEL CONCILIO.

Terza relazione del Santo sullo stato della sua diocesi.

 

[MESE DI SETTEMBRE? 1771]

 

Emi et Rmi Dni Dni Pni mei colmi.

Ante hoc triennium, in secunda a me humiliter exhibita relatione, et sex abhinc annis, in prima, quae fuit amplioris magisque distinctae formae, satis aperui EE. VV. utrumque, materialem scilicet et formalem, ecclesiae Santagathensis statum. Decurrente nunc sexagesimo secundo triennali circulo, parum mihi pro sacrorum Liminum sancta visitatione, ad formam Sixtinae Constitutionis, referre superest. Cuperem, per me ipsum, pastoralis mei muneris rationem reddere; at aetas gravis, cui adjungitur habitualis infirmitas qua jam diu laboro, omnino me praepediunt. Dignentur itaque. EE. VV. propter praemissa, nuncium1 exipere, justamque meam admittere excusationem. Quod sane de summa vestra benignitate sperare minime ambigo.

 

Intra elapsum triennium, opus quod mihi maximae sollicitudini exstitit, fuit reparatio episcopii, quod tam imminentem ruinam minatum est, ut festinanter periculo occurrere debuerim. Et hactenus, Deo dante, reparationis officio satisfeci.

In novo monasterio Sororum monialium sub titulo S. Mariae Constantinopolitanae et regula SSmi Redemptoris, in civitate Santagathensi quinque abhinc annos circiter fundato, adauctus est numerus monialium. Praeter tres Sorores fundatrices, a monasterio Scalae ad praelaudatum monasterium noviter erectum translatas, numerantur nunc quinque Sorores jam professae, puellae septem, partim novitiae, partim educandae, et quatuor conversae, omnes exemplariter religioseque viventes, regulas suas ejusdemque monasterii clausuram inviolate observantes. Monasterium, intra hoc quinquennium, in politiorem


- 644 -


formam redactum est; nec sola ecclesia ornamento ex opere plastico jam decorata, verum etiam altaria fere omnia, elegantioris structurae, jam constructa conspiciuntur, omniaque jam exstant parata ad ampliandum chorum, ad excitandum ante ecclesiam atrium, et ad perficienda, Deo adjuvante, progressu temporis caetera omnia, quae ad integrum ecclesiae ornatum pertinent.

 

Antiquo seminario pene ab imis fundamentis, aliquibus abhinc annis, inchoato hactenus manus porrigere nequivi ob permultas, quae in ejus fabricam erogatae.sunt, impensas. Opus est enim aliquo tempore, ut alieno aere, quo nimis gravatum existit, liberetur. Sed spero, Deo adjuvante, posse me quam primum fabricationem prosequi, aedificiumque in meliorem, pro necessario convictorum numero, formam reducere1. Convictores commorantur interim in quibusdam episcopii, ad instar seminarii redactis, mansionibus, quae sat aptae sunt ad octoginta saltem convictores recipiendos.

 

Pro ecclesiarum decore et nitore omnem curam in tota dioecesi impendere non praetereo. Et revera, in terra Argentii, ecclesia parochialis S. Agnetis in omnibus jam ita expleta est, ut parum, quoad ornatum dumtaxat ex opere plastico, adimplendum supersit; et jam nunc Sacramenta in ea administrantur, omniaque alia parochialia munia exercentur, convenientibus eo parochianis ad verbum Dei audiendum et percipienda Sacramenta. Altera vero in eadem terra parochialis ecclesia S. Nicolai Magni, structurae quidem magnificae, quae pluribus


- 645 -


abhinc annis ab imis fundamentis inchoata est, exstat, quoad fabricam jam pene expleta, nec operis prosecutio ad reddituum mensuram praetermittitur; etsi, pro decimis, in hanc fabricam implicatis, anno superiore lis a civibus mota fuerit, quae tamen divina ope victa est.

 

Excellens campanile, peritorum judicio, ecclesiae SSmae Annuntiationis civitatis Ayrolae additum, in dies extollitur; et parum faciendum remanet, ut tale opus ad perfectionem reducatur.

 

Pro ecclesia filiali, quae quatuor abhinc annis Pastorani, in casali Ayrolae, a me erecta est, pro commodo parochianorum qui in illo casali aliisque finitimis ruribus commorantur, et qui ob distantiam, viarum discrimen, et torrentes tempore pluviae viam inundantes, propriam parochialem ecclesiam S. Joannis Baptistae, in alio casali denominato Bucciano existentem, minime convenire valebant: pro hac, inquam, filiali ecclesia, lis etiam coram regio ministro mota est.

 

Hanc movit ipse parochus primo anno postquam in possessionem suae parochiae venerat, et post deputatum jam in praefatam filialem ecclesiam oeconomum curatum; contendens erectionem ecclesiae non esse sustinendam, omnia ad pristinum statum esse reducenda, se denique a designata solutione ducatorum quinquaginta hujus Regni, quotannis oeconomo curato inibi residenti persolvendorum, esse liberum. Sed contradicentis rationes efficacioribus rationibus confutatae sunt, et lis felicem exitum habuit, ita ut praefatus oeconomus suo munere in memorata ecclesia fungi prosequatur.

In terra Fraxii, alio dioecesis meae loco, filialem quoque illius archipresbyteralis ecclesiam in loco aptiori erigere statui, pro illis qui in praefatae terrae pagis, procul ab ipsa archipresbyterali habitant, et qui non sine maximo incommodo, praesertim hiemali tempore, memoratam archipresbyteralem adire valent. Attamen opus tam necessarium, ob recursum ab illo archipresbytero ad regios ministros habitum, effectum hactenus sortiri nequivit; sed firma mihi spes est, fore, ut quam


- 646 -


primum, ope divina fretus, omne e medio impedimentum tollam, liberamque viam mihi faciam ad praefatum opus perficiendum1.

 

Pastorali muneri satisfacere per meipsum insimul cum meo Vicario generali non praetereo, adhihendo opportuna, pro recta cleri disciplina et pro vitiis a populo evellendis, remedia. Parochos pariter omnes excito, ut in illis, quae ad proprium munus spectant, sollicitiores reddantur. Publica, si quae irrepserint scandala, primum monitionibus, deinde si perdurant, efficacioribus coercitionibus reprimo.

Singulis annis, officio sanctae visitationis per meum Vicarium generalem satisfacio; cum illi per meipsum, infirmitate habituali, quam patior, praepeditus, satisfacere nequeam. Attamen, ubi habitualis infirmitas me non praepedit, non omitto verbum vitae populo praebere, ac saepe in mei adjutorium pro tota dioecesi accire missionarios aliosque operarios.

 

Examen confessariorum et ordinandorum, sicut a primordiis mei pastoralis regiminis facere decrevi, semper coram me peragitur; et nonnisi in Theologia morali sufficienter instructis et prudentibus ecclesiasticis facultatem excipiendi confessiones concedo. Similiter ad Ordines, praesertim sacros, ordinarie nonnisi convictores mei seminarii admitto. aliosque quos, praehabita diligenti in eorum mores inquisitione, bonis moribus, quantum mihi cognoscere datur, imbutos et scientiae peritos cognosco.

Non est aliud alicujus momenti, quod in praesenti EE. VV. referam. Si quae sint super narratis animadversiones quibus indigeam, in aedificationem animarum meae imbecillitati concreditarum, enixe EE. VV. rogo, ut id, pro maxima qua polletis auctoritate, faciatis; sum enim paratus ex animo fasces submittere, et quo cordis obsequio ac demissione decet, cervicem


- 647 -


inflectere. Interea sacrarum Purpurarum fimbrias humillime exosculor.

Datum S. Agathae Gothorum, die [manca la data.]

EE. VV.

Humill. addictiss. et obsequentiss. servus verus

ALPHONSUS MARIA, episcopus S. Agathae Gothorum.

 

Ecco la risposta della S. Congregazione alla relazione:

 

Domino episcopo S. Agathae Gothorum.

 

Die 5 decembris 1771.

 

Magnam in Domino voluptatem, ex Amplitudinis tuae litteris, Sacra Congregatio Tridentinorum Canonum vindex percepit, quod, quam optaverat, adhibere Te in Santagathensi Ecclesia administranda diligentiam cognovit, de qua etsi dubitare minime poterat, quae tuam in Episcopatu virtutem non semel antea perspexisset, tamen gratae nunc Te etiam atque etiam ampliora sollicitudinis atque fidei argumenta dedisse, non potuit non vehementer gaudere. Te igitur hortatur bene currentem, ut, quo propius ad bravium salutis accedis, eo ardentius Gregis saluti studeas.

 

Haec Sacrae Congregationis nomine. Ego vero, ubi se ferat occasio, profecto ostendam, quam sim ex animo tuus etc.

Conforme ad una copia.

 




1 Questo nunzio o messaggero era il sacerdote Federico Giuli.

1 Questa speranza del Santo non fu del tutto effettuata. " Entrò ALFONSO (così il Tannoia nella Vita di lui, lib. III. cap. XI) nell'ardita risoluzione di abbattere il vecchio seminario ed erigerne di pianta un nuovo. Tutti, canonici e gentiluomini, conosciutone il bisogno, furono di accordo con esso lui. Fatta la pianta ed ammannito il materiale, con comune consolazione si diede cominciamento alla fabbrica. Non poté ALFONSO vederlo terminato; perché, preso da grave malattia, risedere non poté in S. Agata, e per la stessa ragione fu costretto di ritirarsi in Congregazione. Solo quattro camerate, oltre la stanza del rettore e varie officine, furon compite al suo tempo."

1 Anche questa speranza del Santo andò fallita, siccome l'abbiamo già accennato nel 1° vol. in una nota, alla Lettera 455, (pag. 550).




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech