Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

243. Al Rev. D. Luca Albanese.

1765, 13 dicembre Arienzo

Alphonsus Maria de Ligorio Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Sanctae Agathae Gothorum et Suessulae, Castri Balneoli Baro et Rector Major Congregationis S.mi Redemptoris

Dilecto Nobis in Christo Reverendo D. Luca Albanese Canonico nostrae Cathedralis Ecclesiae Sanctagathae salute in Domino sempiterno. Vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia tuae probitatis, et virtutum merita, supra quibus apud Nos fide digno commendaris testimonio, Nos inducat, ut Tibi reddamur ad gratiam liberales. Hinc est quod eum vacaverint, et ad presens vaceat in dicta nostra Cathedrali Ecclesia Canonicatus, et Praebenda per obitum Sacerdotis D. Dominici Jannotta ultimi, et immediati dictorum Canonicatus, et Praebendae dum vivebat possessoris, qui sub currenti die decima tertia mensis decembris extra Romanam Curiam diem suum clausit extremum, quorum collatio, provisio, et omnimoda dispositio ad Nos hac die pleno Ordinario iure spectare, et pertinere dignoscitur. Nos igitur volentes dictum Canonicatum, et Praebendam cum omnibus, et singulis eorum fructibus, iuribus, et pertinentiis suis, ac honoribus, oneribus, et emolumentis annexis et connexis, auctoritate nostra Ordinaria Tibi conferimus, et de iisdem pariter providemus.

Mandantes praterea DD. Archidiacono, Decano, Primiceriis, Thesaurario, caeterisque Canonicis nostrae Cathedralis Ecclesiae, quibus Te praefatum D. Lucam in canonicum parebentatum, ut supra recipiant, et admitteant. Committentes R.mo D.no Generali nostro Vicario, ut propter praemissa Teipsum, recepto prius corporali iuramento de servandis decretis, statutis, et consuetudinibus dictae Cathedralis Ecclesiae, et quod Nobis, et Successoribus nostris oboediens, et fidelis eris, ac mendatis debitis parebis in veram, realem actualem, et corporalem possessionem dictorum Canonicatus, et Praebendae cum juribus, et pertinentiis suis omnibus ac honoribus et oneribus solitis, debitis, et consuetis ponat, et inducat, ac positum, et inductum manuteneat, et defendeat, faciatque Tibi, vel Procuratori tuo de illorum fructibus integre et plenarie responderi: Dantes Tibi stallum in Choro, et voce in Capitulo. Amoto exinde quolibet illicito detentore, quem Nos hunc serio amovemus, amotumque denunciamus. Contradictores et rebelles per Censuras Ecclesiasticas, aliaque Juris Remedia compensando; Juribus tamen nostris et nostrae mensae Episcopalis semper salvis, et expresse reservatis; ac tandem solutis per Te, vel facta obligatione de solvendis predictis mediis fructibus, iuxta nostrum arbitrium implicandis in reparationem augumentationem, et fabricam nostrae Cathedralis; ……. facta in manibus nostris vel Domini Generalis nostri Vicarii ut moris est fidei professione. In quorum etc.

Datum Argentii ex Episcopali Palatio hac die 13 mensis decembris 1765.

Pontificatus autem sanctissimi in  Christo Patris et domini nostri Clementis Divinae Providentiae PP XIII anno ejus VIII; Praesulatus vero nostri anno V feliciter. Amen.

Alph. M.a Episcopus S. Agathae

Attesto io qui sottoscritto Padre Procuratore Generale della Congregazione del SS.mo Redentore e Postulatore della causa di canonizzazione di S. Alfonso M. di Liguori, che la presente scrittura fu ordinata da esso santo, e firmata di suo proprio pugno.

In fede, Roma questo dì 9 settembre 1840.

Giuseppe M. Mautone

Lettura del Documento fatta da Giuseppe Russo e Laura Trino nel marzo 2000.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech