Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

244. A Giovanni Battista Sanguigno.

1766, …S. Agata

Alphonsus Maria de Ligorio Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Sanctae Agathae Gothorum et Suessulae, Castri Balneoli Baro et Rector Major Congregationis S.mi Redemptoris

Dilecto Nobis in Christo Rev. Sacerd. Joanni Baptista Sanguigno nostrae diocesis Sanctagathensis salute in Domino sempiterno. Vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, supra quibus apud Nos fide digno commendaris testimonio, Nos inducat, ut Tibi reddamur ad gratiam liberales. Vacante igitur simplici Ecclesiastico Beneficio sub titulo S. Joannis Baptistae erecto et fundato intus nostram Cathedralem Ecclesiam de Jurepatronatus illorum de Sanguigno, et Mastrantuoni per obitum canonici D. Dominici Iannotta ultimi, et immediati dicti Beneficii Rectoris, et possessoris; Comparuerunt infra legitima tempora in nostra Episcopali CuriaRev. Can. D. Michael Jermieri, qui tamquam donatarius Angeli Mastrantuoni per viam supplicationis se ipsum presentavit; et Tu petens D. Joannes Bapista ex adverso patronatus per Notarium Vincentium tuum fratrem, et dicti de Mastrantuoni, et expeditis de more Edictis, contumaciis et fuerunt Nobis tam per Te, quam per affatum Canonicum D. Michaelem de consensu penente supplicationes, ut ad favendam concordiam et lites reservandas in presenti vacationis statu pro bono pacis inceptam litem amicabiliter componere dignareamur.

Nos igitur antedictis precibus aumere volentes, inspectu prius status Beneficii ………….. et inde deductis, in Replicaris mandavimus Te praefatum D. Joannem Baptistam institui et investiri cum obligatione solvendi effato Can. D. Michaeli annuos ducatos sex tertiatim; Nos igitur praemissorum meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes, Beneficium petum ut supra vacans Tibi conferimus, et de eodem pariter providemus. Investientes Te per particularem expeditionem, ut moris et juris est; Committentes tibi illiu Curam, Regimen et gubernationem pleno jure; quocirca nostra Episcopalis Curiae Cancellario mandamus, ut Te ipsum, vel Procuratorem tuum in tuo nomine in veram, realem, actualem et corporalem possessionem predicti Beneficii cum omnibus eius juribus, honoribus et oneribus ponat et inducat ac positum et inductum manuteneat et defendeat faciatque Tibi, vel Procuratori tuo de illius fructibus integre e plenarie responderi.

Amoto exinde quolibet illicito detentore, quem Nos hunc serie amovemus, amotumque denunciamus. Contradictores et rebelles per Censuras Ecclesiasticas, aliaque Juris Remedia compensando; Juribus in nostris et nostrae mensae Episcopalis semper salvis, et expresse reservatis; ac solutis per Te, vel praestito juramento cum fidejussione de solvendis primis fructibus juxta nostrum arbitrium implicandis in reparationem, argumentationem et fabricam Cathedralis Ecclesiae, ac denique de more facta fidei Professione. In quorum etc.

Datum S. Agathae Gothorum ex Episcopali Palatio hac die      mensis      1766.

Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris et domini nostri Clementis Divinae Providentiae PP XIII anno eius VIII; Praesulatus vero nostri anno V feliciter. Amen.

Alph. M.a Episcopus S. Agathae

Attesto io qui sottoscritto Padre Procuratore Generale della Congregazione del SS.mo Redentore e Postulatore della causa di canonizzazione di S. Alfonso M. di Liguori, che la presente Patente fu ordinata da esso santo, e firmata di suo proprio pugno.

In fede, Roma questo dì 14 ottobre 1840.

Giuseppe M. Mautone

Lettura del Documento fatta da Laura Trino nel marzo 2000.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech